1 John 1

Rationem verbi, et quod Deus ipse sit charitas, manifestat, et susurrones fratrum nec Deum scire, nec pios fieri posse eousque dissertat, ut esse comprobet homicidas, eo quod odium sit interfectionis occasio. In natura, seu vero esse Deitatis, per legem et prophetas, sensibiliter hominem venientem, Divinitatem advertentes in homine, non fortuitu consentientes ei qui in carne visus, sed cum multa contrectatione Scripturas perhibentes testimonium de ipso Verbo. Quod vidit aliquis nuntiare potest aliis, quod perfecte conspexerit aliquando, non potest explicare verbis. et testes sumus. Vidimus et incredulis annuntiantes martyres effecti sumus. Sic per eos audivimus nos, sed non vidimus, non minus tamen felices quam illi, quia scriptum est: Luc. 24.. . Quare Verbum caro factum? quid novi attulit mundo? Cur venit pati? Non frustra fuit, vide quid voluit docere, Hac sententia divinae puritatis excellentiam monstrat, quam imitari jubemur. Hinc Manichaei confutantur qui Dei naturam a principe tenebrarum dicunt bello victam et vitiatam. etc. Applicuimus nos: ad lucem lux nobis irradiavit. Tenebrae eramus, modo per lucem lux sumus, et alios illuminamus, dum peccata dimitti et tenebras expelli nuntiamus. Hactenus commendatio epistolae; hic ostendit qualiter charitas sit habenda. etc. Persistentes in peccatis, et alios obscurantes non computantur in membris ejus; unde: II Cor. 6. Sumus mundi, si ambulamus in luce, sed tamen non debemus putare nos, quandiu vivimus, omnino posse a peccatis mundari. etc. Deus in luce esse dicitur, quia summa bonitas ubi proficere valeat non invenit, homo in luce ambulat, quia virtutum operibus ad meliora proficit. etc. Illi etiam non habent charitatem qui de meritis superbientes se dicunt esse mundos. Non ait, ne forte de praeteritis dictum videretur. Ea quae in nobis sunt graviora, vocat peccata, at minora, appellat iniquitatem. Solus Deus ex se verax: homo ex Deo verax, ex se mendax. Impossibile est quemlibet sanctum aliquando non cadere in minimis peccatis. Nec justi esse desistunt, quia ocius opitulante Deo resurgunt.
Copyright information for VulgGlossa