1 Kings 11

RAB. Salomonem arguit vehementer Scriptura, etc., usque ad mala illius mala Ecclesiae significant. . Murus civitatis cecidit, eo quod ex uno latere praecipitio immineret. Quam voraginem cum rex vellet coaequare muris, constituit ducibus, ut hoc implerent opus; sed Jeroboam, qui erat princeps tribus Joseph, noluit obedire regi, qui constituerat eum prius super aedificia propugnaculorum, quae faciebat in Jerosolymis, ubi laboravit ita, ut rex ei principatum militiae super tribum Joseph conferret. Sed rebellis factus egreditur de Jerusalem: cui occurrit propheta deflectens eum in agrum, ut nullus audiret quid ei diceret. Elatusque verbis prophetae suadebat populo, ut se regem faceret: Quod audiens Salomon quaerebat eum interficere. Hoc mandatum restitutionis murorum recusavit. Sed unde tanta audacia? quia rex constituerat eum praefectum. RAB. Decem tribus a domo David separatae sunt, etc., usque ad quia . Josephus dixit regnasse octoginta annis, et vixisse nonaginta quatuor. Sed divina Scriptura eos tantum annos exprimit quibus regnavit antequam praevaricaretur. .
Copyright information for VulgGlossa