1 Kings 9

. RAB. ubi supra. Multum auri et argenti, etc., usque ad quia germen cum plenitudine fructuum non afferrent. . RAB. Urbes quas aedificasse dicitur, etc., usque ad ut hostibus spiritualibus insuperabiles exsistant. RAB. Civitates quas Salomon aedificavit de reliquiis Amorrhaeorum fuerunt, quas non potuerunt filii Israel delere, sicut in Jesu Nave legitur Jos. 9.: has postea rex Aegypti subvertit et dedit in dotem filiae suae uxori Salomonis, et idcirco reaedificavit eas Salomon. Inhabitabilis regio eo quod nusquam aqua inveniretur; sed illo loco ubi aedificata est civitas, fontes abundant, et palma, quae Graece vocantur Palmira, ipsa est Emath, sive Epiphania vel Antiochia. . RAB. ubi supra. Qui non fuerat de filiis Israel, fecit Pacificus noster tributarios, cum eis qui non sunt in filiorum numero; sed in servili conditione utitur ad proprium servitium. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiae, cum in praesenti tempore de rebus suis solatia praebent. ID., ibid. Eos qui non ancillae filii sunt, sed liberae, etc., usque ad et in semitas justitiae ducant. . ID. Quinquagesimo die post Pascha et lex in monte Sina tributa est, et Spiritus paracletus super discipulos venit. Quid ergo significat iste praepositorum numerus, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, ipsi et se et alios bene regere possunt? . ID. Offert Pacificus noster, etc., usque ad et ea quae sunt Deo placita postulat. ID. Classis est Ecclesia, etc., usque ad historiam, allegoriam, tropologiam, anagogen in duobus Testamentis. . ID. Ophir nomen est provinciae in India. Ab Ophir uno de posteris Heber nominatur, quae et terra aurea appellatur, eo quod montes aureos habeat, qui a leonibus et saevissimis bestiis incoluntur. Ad quos nullus aliter accedere audet, nisi qui in navi stantes juxta littus, terram quam unguibus leonum effossam invenerint, in suam navem recipiunt, ut si bestiae eos senserint, facile in mare recipiantur.
Copyright information for VulgGlossa