1 Peter 2

Quid est malitia? nisi nocendi amor? Quid dolus? nisi aliud agere, aliud simulare? Quid adulatio? nisi fallaci laude, seductio? Quid invidia? nisi odium felicitatis alienae? Quid detractio? nisi mordacior quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno. Dolus duplicat cor. Adulatio linguam. Detractio vulnerat famam. BEDA. Quia sic renati estis, et filii aeterni facti, tales estote per studium bonae conversationis, quales sunt infantes recenter nati per naturam aetatis. Estote infantes per malitiam remotam, rationabiles tamen per sapientiam: nec ratio aliqua ad versutias saeculi vos trahat, sed sine dolo sitis; unde: Matth. 10., etc. BEDA. Tangit illos qui ad audiendas sacras lectiones fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei, de qua Dominus ait: Matth. 5.. Ideoque tardius ad perfecta salutis incrementa perveniunt, quo possint solido cibo verbi refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona. Ut etiam bene discendo, per sacra Dominicae incarnationis perveniatis ad contemplationem divinae majestatis. ID. Hoc pacto purgata cordis malitia, vitalem Christi alimoniam concupiscite, si, quanta sit divina dulcedo, sapitis. Nam qui nihil de ejus dulcedine gustat, non est mirum si hunc terrestribus desideriis sordidare non evitat. . Per infidelitatem quidem duri et insensibiles, sed per discretionem eruditi vivificantur et apti sunt, ut in Dei aedificio charitate compingantur. Ad offerendum bona opera, eleemosynas, preces et vos ipsos. Hoc ad omnia refertur, aedificamini, sacerdotes estis, offertis, et hoc totum, per Jesum Christum, cujus gratia omnia habetis. confirmandum, quod Dominus propter firmitatem suam jure sit lapis vocatus, etc. etc., Ita reprobatus ab istis sicut ab illis, et ille lapis hic, id est credentibus, et infidelibus factus est Cum Christus sit lapis in quo sustententur et tuti quiescant boni, incredulis erit causa offensionis in praesenti non credentibus in eum et ideo cadentes sunt de vitio in vitium. Est in futuro petra scandali, quia ad illum lapidem Christum quem tanquam humilem conculcaverunt, collidentur gressus eorum, et cadent in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Offendit verbo qui eo quod verbum audivit; offendit animo, dum quod audivit, non credit, cujus stultitiam exaggerat. per naturam ad hoc sunt facti homines, ut credant Deo et voluntati ejus obtemperent. Hoc testimonium laudis quondam antiquo populo per Moysen datum Gentibus dat Apostolus, qui in Christum credunt: qui veluti lapis angularis in eam quam in se Israel salutem habuerat, gentes adunavit. Summi sacerdotis corpori uniti, qui regnum sperare, et hostias immaculatae conversationis Deo offerre debebant. in sanguine redemptionis ejus sicut erat quondam populus Israel redemptus sanguine agni de Aegypto. Unde et in sequenti versu mystice recordatur veteris historiae, et hanc specialiter in uno populo impletam docet. BEDA. Sicut liberati de Aegypto, triumphale carmen Domino cantaverunt, ita nos post tenebras dissolutas, post acceptam remissionem per Christum qui nos ducit ad patriam supernae claritatis debemus Deo rependere gratias dignas coelestibus beneficiis. ID. Hinc probatur quod hanc epistolam scribit his qui de gentibus ad fidem venerant. Assumuntur hi versus de prophetia Oseae in qua agitur de vocatione Gentium. ID. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, etc., usque ad libertas vitae remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula. Eo minus animum terrenis rebus supponite, quo vos patriam in coelis habere meministis. Reprobi hic habent patriam, cujus desideriis inhiant, ideo relegabuntur in perpetuum exsilium, carentes voluptatibus. ID. Plerumque contigit, ut pagani qui vituperabant fidem Christianorum, postea considerantes bonam eorum conversationem, Christum laudare inciperent. etc. Et ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati hominum, alicui personae, alicui principatui cui Deus vos subdi voluit, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et creaturam per partes exponit etc. Multoties Deus aliquem malum tyrannidem exercere permittit, ut et mali confundantur, et boni magis probentur. BEDA. Hoc dicit, non tamen ita quod semper fiat, sed quae esse debeat actio ducis, simpliciter narrat, qui etiamsi bonos damnat; non minus ad laudem eorum pertinet quod agit, si patienter improbitatem ejus tolerant boni, et sapienter ejus astutiae resistunt. Vere pii, quidquid duces agant, laudem consequuntur: quia hoc vult Deus, qui etiam malis utitur in bonum, unde et vos utamini etiam illis in bonum, sive boni sive mali sint, Ut quoquo modo eis in bonum utamini, et per eos laudem mereamini, nec ipsi inveniant quid in vobis vituperent, dum etiam ipsos honoratis et patimini, quamvis sint immundi. BEDA. Non habentes libertatem vestram in velamen malitiae, etc., usque ad unde addit: ID. Et inter omnia, etiam illos qui conditione temporali subjecti sunt vobis, ut fratres in Christo diligite. Hucusque exhortatus est liberos ad subjectionem, nunc servis loquitur, ut et ipsi subjecti sint dominis. Alia translatio: Id est indisciplinatis. Schola Graece, Latine locus, in quo ad audiendos magistros liberalium artium conveniebant, unde schola vacatio interpretatur, quia ibi vacabant studiis. Scholastici igitur sunt eruditi. Dyscoli indocti et agrestes. Ecce quomodo supra monebat subdi humanae creaturae propter Deum. Si propter Deum scientem bonam intentionem aliquis patiens a Domino verberatur injuste, cum ei bene serviat, et sustineat, id est leves reputet tristitias, haec est gratia, et per hoc efficitur gratus Deo, et hoc exigit gratia fidei. Si injuste patimini, gratiam Dei acquiritis. Nam si vos suffertis patienter poenas illatas a dominis, vos dico peccantes nolendo obedire eis et colaphizati ab ipsis dominis, id est saepe correcti ab illis, ut per colaphos ad obediendum inducamim, quae gratia erit vobis inde? Nihil, propter hoc accipietis a Deo. . Multum glorificat conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicae passionis. BEDA. Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit. . Illis judicantibus secundum injustam legem, utpote justus exsistens. Sive, tradebat Deo Patri injuste judicantes, id est eos qui eum nequissime condemnabant, et neci ejus instabant, ut supplicia sumentes erudiantur. Tangit evangelicam parabolam, ubi dicitur quod pius pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venerit visitare unam quae perierat. . Vel visitatorem, quod idem est. Episcopus enim, id est superintendens, quia Et,
Copyright information for VulgGlossa