2 Kings 24

RAB. Cum semel quis quilibet se manciparit vitio, etc., usque ad et adjutorium a Deo imploret. RAB. Hunc refert Josephus a Nabuchodonosor interfectum, et ante muros Jerusalem projectum et insepultum, de quo praedictum fuerat: Jer. 22.. etc. ID. Nomen Joachim aliter scribitur in designatione patris, qui et Eliacim: aliter cum filius significatur, qui et Jechonias, nam cum patrem signat per et scribitur: cum vero filium per et scribitur. . BEDA in lib. Reg., quaest. 30, tom. 2. Jerusalem et terra Israel, etc., usque ad id est, scientia spiritualis ad peccatorum opera convertitur. . ID., ibid. RAB. ex Bed., ibid. Quod supra populo Israel Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: I Reg. 13., ita nunc Chaldaei satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis moenia componere possit vel resarcire RAB. Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiae usurpant. Matthathia vel Matthanias enim interpretatur munus sive donum: Sedecias justus Dominus. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, quae significatur denario, numero. Novenarius, qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciae obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis: quia mali pastores, cum decalogi mandata, quae scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem: sicque fames in civitate praevaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrinae populo terrae. . .
Copyright information for VulgGlossa