Acts 10

etc. RAB. Merito perfectionis et opere virili hic centurio dicitur vir, secundum illud: BEDA. Non virtutibus ad fidem, sed fide pertingebat ad virtutes. GREG. Cornelius, cujus eleemosynae ante baptismum angelo testante, etc., usque ad in fide vero solidatur per opera. etc. RAB. Haec omnia bono naturae, etc., usque ad sine virili semine, id est, doctrina magistri concepisse credatur. RAB. Non in nocte, non in somnis, quia Gentiles grosso sensu, etc., usque ad sicut prius in Petri et Joannis exemplo ostensum fuit. ID. Non Satanae. In hoc excusantur apostoli gentibus praedicantes et eas baptizantes: quomodo enim zelaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo? ad se forsitan, vocantem cum, et datur excusandi occasio Petro Judaeis contra eum disceptantibus et dicentibus: Act. 11., etc. Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitiae angelorum est insertum. . etc. RAB. Hic incipit retributio, ut qui misericors est misereatur tui Deus, quia: etc. Matth. 5.. ID. Civitas est terrae promissionis mari Tyrrheno proxima, et in ipsius orientali littore sita, in quam Jonas descendens intravit navem, ut fugeret. etc. Hospitatur Petrus in domo Simonis, id est, obedientis, qui est coriarius, quia doctor Ecclesiae ibi libenter habitat, ubi sunt obedientes, qui castigant corpus et servituti subjiciunt, transgressi fluctus saeculi libertate mentis. Constantia enim fidei fluxam gloriam mundi et terrores contemnunt. RAB. Non ait, cum evigilasset Cornelius, quia ei nec per somnium, nec in exstasi, sed manifeste angelus visus est. ID. Non dicit domesticos metuentes Dominum, quia in principio dixerat eum religiosum fuisse, timentem Dominum cum omni domo sua. . etc. Alia littera: scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est, ita propinquantibus, ut videri possent a domo Simonis coriarii. RAB. Pro, alia littera habet, et bene: quia gentilis populus est quasi superior domus: Synagoga vero est infra, quia mundo immersa. Dicens significavit Ecclesiam, relicta cupiditate terrenorum, conversationem in coelis habituram. Sexta hora Petrus inter preces esurit, salutem utique mundi, quem Jesus sexta aetate saeculi quaerere et salvare venit: quod indicavit cum eadem hora super puteum Samariae sedit. RAB. Salutem gentium compatiendo esurit, quae nunc in visione ostenditur, quae ideo sexta hora est visa, quia sexta aetate saeculi est facta. BEDA. Apertio coeli revelatio est sacramentorum coelestium proxime futura gentibus. Designat autem in hoc coelos gentibus esse apertos, et introitum esse pandendum. ID. Vas illud designat Ecclesiam, etc., usque ad per quos Ecclesia coelesti dono imbuta sublimatur. Pro Ecclesia, pro candore sanctitatis, et mortificatione carnis. RAB. Inde monemur, ut ubi caput nostrum est et radix (cujus rami sumus) illuc penetret anchora spei nostrae. Omnes gentes crediturae et in unitatem corporis Christi assumendae, ut omnes efficiantur membra ejus. Munda, mortifica, et macta, ut hostias Deo facias, ut eruti de vetustate in novitatem transeant. etc. BEDA. Qui manducat cibum foris positum in suum trajicit corpus. Praecepit ergo gentes per incredulitatem, foris positas, societati Ecclesiae (quam Petrus significat) inseri. ID. Gentiles Petrus immundos putabat, etc., usque ad sed in sola Dei dilectione constringat. . BEDA. Descendere de tecto, et ad praedicandum ire jubetur, etc., Philipp. 3.. etc. Ostendit se scire adventum illorum, humilitatis etiam dans exemplum, dimittens circuitum verborum. etc. Spiritus adesse milites dixit, et qua de causa venerant tacuit, quia ad conservandam humilitatem aliquando prophetiae spiritus ex parte animum tangit, et ex parte non tangit. Eleemosynis et orationibus ejus per angelum respondit Dominus. Per hoc suadent quia angelus jussit introire in domum ejus, quamvis gentilis esset. etc. Hic incipit communio apostolorum cum gentibus, quia descenderat ad eos, qui audierant ab angelo praeceptum ut intrarent in domum gentilis, ideo gentiles hospitio recepit. etc. Duplex causa convocationis; proximitas cognationis, et amicitia. . etc. BEDA. Communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, sicut in Ananiae et Sapphirae culpa zelus ultionis ejus aperuit potestatis. . etc. Non dicit angelum, adeo alienus erat a fastu, et inquit: RAB. In Graeco, Hoc recte dicitur ab eo qui Deo promptus erat obtemperare, credens eum ubique praesentem esse. . etc. BEDA. Patet Deum non esse personarum acceptorem, etc., usque ad sed omnes credentes acciperent. . etc. RAB. Sic legendum: Scitis Jesum ut praedicavit Joannes: Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum, etc. Vel: hoc praedicavit Joannes, quod unxit eum, non quidem terreno more, sed spiritu et virtute signorum. etc. In Graeco additur, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus saeculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem saeculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quae perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate saeculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis. . BEDA. Hic exponit Petrus quod in Evangelio tacetur, post resurrectionem se bibisse cum Christo, nisi forte illic credamus indicatum, ubi ait: Matth. 26.. . Spiritus, domum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum; apud se autem Deus est, etiamsi nulli datur, Patri et Filio coaeternus. Nec, quia illi dant, et ipse datur, minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut seipsum det sicut Deus: Joan. 3.. . etc. Quasi Deus quod majus est, prius dedit, et ordinem praeposteravit, nunquid quod minus est, potest prohibere Vos venistis ad hoc ut testes sitis, ergo judicate. Cum sit regula Ecclesiae, baptismum tradi in nomine Trinitatis. Lucas tamen testatur in nomine Jesu Christi illum dari. Quod Ambrosius solvens, dicit per unitatem nominis mysterium plenum fieri, quia qui Christum dicit, et Patrem a quo Filius, et Spiritum sanctum etiam designat: qui etiam Patrem dicit, et Filium et Spiritum paritet ostendit: et qui Spiritum nominat, Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium, cujus etiam Spiritus est, nuncupat. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, etiam in Spiritu baptizatur, secundum illud: Act. 11., et Apostolus: I Cor. 12..
Copyright information for VulgGlossa