Acts 9

Redit ad hoc quod supra dixerat: etc. Minis terrens caede afficiebat praesentes: dubitatur utrum occideret seu flagellaret, vel utrumque faceret. Spirat in modum ignis, non ab alio incitatus ipse alios accendebat. . Territus ad terram refugit, vel quasi adorans in faciem cadit. etc. BEDA. Non ait: Cur persequeris etc., Matth. 25.. Non Deum vel Dei Filium se vocat, sed humilitatis meae, inquit, infirma suscipe, et superbiae tuae squamas depone. . Impiger operare ut bos, et esto doctor Ecclesiae. In lege scriptum est: I Cor. 9.. RAB. Ingressurus civitatem terretur, ne sanctis tristitiam inferat; dehinc Dominus jubetur ingredi, ut fidem discat quam impugnaverat. Exemplum discendi datur, et superbia increpatur, ut nullus alium indignum existimet a quo doceatur quod ignorat. RAB. Ostenditur ei in corpore quod prius patiebatur in anima. Sicut enim apertus oculus sine visu, sic lex inutilis sine fide Christi. BEDA. Oculis non posset rursus bene videre, nisi prius excaecatus, et propriam sapientiam, quae turbatur, excludens, fidei se committeret. RAB. Hic datur forma poenitentibus, ut ex triduo incipiant, hoc etiam triduo catechumenorum gradus dedicatur. Apparet quod per triduum caecatus lucem gratiae exspectabat, non torpens otio, sed illustratus a Deo coelestia rimabatur. Credibile est quod etiam eo tempore dispensationem Evangelii edoctus sit. Quia non credebat Deum tertia die resurgendo mortem vicisse, suo exemplo instruitur, qui tenebras tridui luce reversa mutavit. RAB. Hoc animae suae acciderat, quae cibum interiorem non habuerat et potum. Ex inedia autem corporis et siti ostenditur animam indigentem satiari oportere. ID. Indicium familiaritatis aliquem vocari suo nomine. ID. Vici dicuntur agri, aut civitatibus, aut sibi intrinsecus in civitate proximi. . etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quae sanctis intulit, paratus est sustinere. . Impleta est prophetia Isaiae dicentis: id est, Saulus cum Anania. etc. BEDA. Serpentis corpus squamis tegitur, etc., usque ad quod lumen recepit in mente. RAB. Quod cadunt squamae, similitudo est interioris visionis renovatae de legis velamine. . Implet sermonem Domini dicentis: Luc. 9., etc. RAB. Exemplum dat non erubescendi, ubi potest veritas mutare sententias suas. . Non Judaei, sed cives cum rege suo Aretha, ut ipse scribit ad Galatas. Judaeis enim concordabant Gentiles in persecutione Christianorum. . Non quam cito baptizatus est: venit in Jerusalem ad apostolos, sed (sicut Galatis scribit) primo abiit in Arabiam, et inde reversus est Damascum; deinde post annos tres venit Jerusalem videre Petrum, etc. Deinde, ut Lucas testatur, venit in partes Syriae et Ciliciae. BEDA. Hic fuit Cyprius genere, Levites, qui pretium agri ad pedes apostolorum supra memoratur attulisse. . Graeci Judaei dicuntur, quod inter Graecos dispersione sunt nati. Caesarea Philippi civitas est Syriae. Tharsus civitas est Ciliciae. Talia, ut supra dictum est, in fine narrationum, et principio interseruntur saepe, ad laudem apostolorum et ecclesiasticae fidei. Consolatio in labore datur, unde patet quod Ecclesia tentabatur. . RAB. Aeneas signat genus humanum languens, etc., usque ad qui infirmatur voluptate carnis, et delectatione saeculi. Quem de paralysi curaverat, surgere et sternere sibi praecepit, insinuans ut qui fidem in corde perceperat, non solum torporem discutiat, sed etiam opera paret in quibus quiescat. Duae civitates fuerunt conversae ad Deum, ideo enim fiebant virtutes in eis. RAB. Tabitha de Hebraeo in Latinum transfertur, vel ut in quisbusdam exemplaribus invenitur. Allegorice: Dorcas est damula vel caprea: significat autem animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem autem nominis Lucas ponens, mysterium inesse significat. Haec animalia morantia in montibus, acute vident: unde ab acumine visus dorcades Graece vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt, et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis, quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant. . RAB. In loco superiori ponitur, vel propter altitudinem meriti, vel propter sublimitatem miraculi, quod faciendum erat de ea. ID. Juxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis resuscitantis hoc factum est, ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent. BEDA. Rectus est ordo resurgentium, ut prius oculos mentis aperiat, postea agnita voce Petri resedeat, lumen suae circumspectionis amissum recipiat, ut ad doctrinam eorum qui adjuvant, vivat. Isti sunt tres gradus resuscitationis. Contacta manu Petri Tabitha resurgit, quia anima languens in peccatis, nullo melius ordine quam sanctorum exemplis convalescit. . .
Copyright information for VulgGlossa