Ephesians 6

. Scilicet inter mandata quae sunt ad hominem in secunda tabula. Ad duo namque praecepta charitatis Dei et proximi pertinet Decalogus. Ad primum praeceptum Dei tres chordae pertinent, id est, tria mandata, quia Deus Trinitas est. Ad alterum vero praeceptum, scilicet proximi, septem chordae, id est septem mandata. Et illa tria ad Deum pertinentia sunt in prima tabula. Et alia septem ad proximum, in secunda tabula scripta erant. Inter quae hoc merito primum est, quia, sicut Deus principaliter principium est hominis, sic pater secundario. Cujus mandati additur promissio quod non in aliis est. . Servitus coepit ex peccato; prima enim servitutis causa peccatum est, ut nomo homini conditionis vinculo subderetur, quod non fuit nisi Deo judicante, apud quem non est iniquitas, et novit diversas poenas meritis distribuere delinquentium. Liberam facit servitutem; non timore subdolo, sed fideli dilectione, donec transeat iniquitas, et omnis evacuetur potestas. . Post specialia praecepta quibus admonuit singulos ordines, in communi nunc admonet omnes; quasi: Huc usque vos juvi verbo et opere; deinceps, in futuro, in reliquo tempore, fide et dilectione. . Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex coelo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: Joan. 1.. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Ne putentur daemones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: id est peccatorum; quasi: Non dominantur daemones mundo qui constat coelo et terra, sed peccatoribus. Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro coelesti haereditate tollenda pugnant. Ut coelestia dicit virtutes, in quibus pugnam daemonum patimur, vel spiritus nequam sunt in coelestibus, id est in hoc inferiori aere. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus. . etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem. Recte lorica justitiae comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricae potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quae in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit. Marcus dicit apostolos calceatos sandaliis, vel soleis, ut neque pes sit rectus, nec nudus ad terram, id est nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Id est affectiones sint munitae virtutibus ne a vitiis pungantur, ut ita sint parati ad praedicandum Evangelium quod nuntiat pacem inter Deum et hominem; vel ut sint parati complere praecepta Evangelii. Fides est scutum, sub quo tuta est justitia, sicut sub munimine omnium virtutum, quod protenditur ante omnia arma et quod primo omnium impugnat diabolus. Galea est salus aeterna, cujus memoria mentem obvolvit ne deficiat. Verbum Dei est gladius bis acutus, docens de temporalibus et aeternis. Illorum consolationem in Veteri, istorum perfectionem in Novo Testamento promittens. Quod enim temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii: quod vero in sempiternum ad aliam partem gladii pertinet. Nam et ideo duo Testamenta dicuntur, quia Vetus terrena promittit, Novum aeterna. De hoc gladio Dominus ait: Matth. 10.. Iste gladius vere acutus est, quia eum quem fecit a mundo dividit. Orat in spiritu, qui munda conscientia et integra fide orat. In carne orat, qui polluta mente iterum peccat, non casu, sed de proposito. etc. Id est ut aperte possim reserare mysterium Evangelii, id est secreta incarnationis et passionis. Quasi: Ne pressura tribulationis ipsa formidine acumen doctrinae obtundat. . Pacem optat eis, quae est janua dilectionis. .
Copyright information for VulgGlossa