Exodus 5

ORIG., hom. 3 in Exod. Non vult Moses ut populus in Aegypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis saeculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. Matth. 6.. Exeundum est ergo de Aegypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: I Joan. 2.. Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Matth. 4.. Postea vero quasi coacte daemones clamaverunt: Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quae ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinae disciplinae, ut flagella divina perniciem putet et poenalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in poenis, scit agnoscere cur puniatur. ait, In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia daemones clamaverunt: Post flagella etiam Israel dimittet, et etiam urgebit exire. II Cor. 6.. etc. AUG. in Exod. Quaeritur quomodo populo dicatur, etc., usque ad ut justum judicium consequatur. ORIG. Moraliter. Iter tridui de Aegypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animae, et corporis, ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur. ORIG. Tridui iter proficiscimur de Aegypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Aegypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata tria sunt enim haec per quae homines peccare possunt, efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Aegypti ubi videt se vehementius urgeri ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, dicens: Non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccent; si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, videlicet, in aliis duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt. etc. ISID. Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Aegypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Haec via Christus est, qui ait Joan. 14: Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis. STRAB. etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Ethan, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum, id est, trium mensium, quia tertio mense postquam de Aegypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt, et legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum. ORIG., hom. 3 in Exod. Nunc quoque Moses, quem habemus nobiscum habemus enim Mosen et prophetas, id est, lex Dei vult te educere de Aegypto, si audias eam; vult te longe facere a Pharaone, eruere de opere luti et palearum: si tamen audias, et spiritualiter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus saeculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientiae in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare legem Dei, et virtutem divinae vocis agnoscere. Ideo cupit Moses te ejicere de fluctibus negotiorum et strepitu populorum, et de Aegypto, id est de tenebris ignorantiae, ut legem Dei audias et lucem scientiae capias. etc. ORIG., ibid. Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis occupatur, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat, Volo ire dierum trium viam, et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hodie quoque si Moses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitet ad servitutem Dei, exire de saeculo, renuntiare omnibus quae possidet, attendere legi et verbo Dei: continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii occasiones quaerunt: haec erant tunc verba Pharaonis, haec et nunc amici ejus loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari jubet scribas Hebraeorum, paleas non dari, opus exigi; haec passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prospere agunt; omnia, ut putant, feliciter eveniunt: servis autem Dei etiam victus parvus et humilis non succedit. Hae sunt enim paleae quae dabantur a Pharaone; unde quidam fatigati dicunt ad Pharaonem: Quid tu affligis populum tuum? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse Pharaonis populum, non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae. . etc. Mystice. Ex quo loqui coepit Moses ad Pharaonem magis affligitur populus Dei: ex quo in animam sermo Dei pervenit, diabolus acrius insurgit, et majora vitia immittit. Prius enim quam sermo Dei veniret, qui argueret vitia, in pace durabant, at ubi venit, turbatio magna consurgit. . etc. Filii Israel gravius attriti sunt, postquam de Aegypto egredi statuerunt; quia qui mundo et pravis operibus renuntiare volunt, saevioribus tentationibus a diabolo impugnantur. . etc. GREG. l. 29, Moral., cap. 14. Cum lux divina cor humanum illustrat, usque ad quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet. etc. ORIG. Hom. 3. Allegorice. Verum dicunt, quamvis nesciant, sicut Caiphas, qui ait: Joan. 18.; quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait: ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Ipse quoque Moses dicit Domino: Ex quo locutus sum cum Pharaone, afflixisti populum tuum; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio, vel tentatio: sed ubi signum belli tuba praedicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui coepit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, quae prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere coepit sermo Dei cujusque discrimen, turbatio magna consurgit, et sine foedere nascitur bellum: quia injustitia justitiae non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor exsecrabilis Pharaoni. Exsecratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moses ante Pharaonem, stemus et nos; non flectamur, Ephes. 6.. Stamus autem confidenter, Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est, obsistamus, secundum illud I Petr. 5: Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto Pharao infirmius. Si autem infirmi vel dubii esse coeperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moses manus, vincebatur Amalec; cum quasi lassas dejiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Jacobus ait: Jac. 3.. Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris exstinctus in profundo abyssi. Nos autem si recedamus de Aegypto vitiorum, fluctus saeculi tanquam iter solidum evadimus per Jesum Christum. AUG. Non sunt haec verba contumaciae vel indignationis, sed inquisitionis et orationis, sicut ex his apparet quae Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem ejus, sed quid sit facturus aperuit. .
Copyright information for VulgGlossa