Galatians 2

A passione Domini, quando conversus fuerat ad fidem, venit, sicut Beda super Actus apostolorum scribens demonstrat. Ostendit se non habuisse securitatem Evangelii, nisi esset auctoritate Petri et aliorum roboratum. etc. Separatim contuli cum his non publice, ne fidelibus ex Judaea (qui putabant legem esse servandam) fidei scandalum nasceretur. Eo tempore cum venisset Petrus Antiochiam (licet hoc in Actibus apostolorum non legatur) in faciem ei restitit Paulus. . A Judaeis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quae libertas est nobis in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem praedicationis suae conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judaeorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat. Nec ad horam cessit, qui nunquam cessit. Quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam? Cur etiam propter falsos fratres, si per se facturus erat? Cessit ergo propter illos: quod per se non faceret: humilians se legi, circumciso Timotheo ut dolus et scandalum Judaeorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Judaeae incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret. Ad priora non recurro, quia ea quae modo sunt, sufficiunt; sed qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior sit illis. Deus autem probatur non accipere personam, quia si ita esset, ego Paulus ante impius cui tales nihil conferrent non fuissem. Vel illud, sed nihil mihi tulerunt. Id est, alicujus auctoritatis: quia cum Domino ambulaverant, et transfigurationi ejus interfuerant. Videbantur dico id est, falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid, carnalibus duntaxat hominibus videbantur esse; nam ipsi non sunt aliquid. Etsi aliqui boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se, semper fuissent aliquid. . Ecclesia firmamentum dicitur veritatis: quam etiam sapientia aedificavit, id est, constituit in septem columnis, quo numero vel universitas praedicatorum (quia solet poni pro universo) vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. Unde contulit cum illis, et dextras accepit? Quia idem cum eis verbum habuit. Ipsa collatio unitatem doctrinae monstravit, aliter non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. Ut essem primus in praedicatione gentium, sicut Petrus in circumcisione. Et sicut apostoli Petro, ita Barnabas sibi sociaretur. . Hoc Paulus non auderet, nisi se non imparem sentiret. etc. Qui dam aemulatores legis, qui aequo jure Christum et legem venerabantur, quos timens non miscebatur gentibus. Quod si solum esset, non esset reprehensibile. Sicut et ipse Paulus pro scandalo aliquando cessit. Sed in hoc erratum est, quod gentes cogebat judaizare. . Non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Commendata auctoritate sua, jam rationibus incipit agere quod carnales observantiae post Christum non sunt observandae. Quasi: Gentes non debent judaizare, quia nos, qui valuimus in lege, scimus eam non justificare: et ideo, ea dimissa, ad Christum confugimus. etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret. Si nos revera cognovimus non posse justificari nos, nisi transeuntes ad Christum, nunquid patitur Christus relabi nos ad id quod eramus? Quod si pateretur, profecto minister nobis esset peccati, id est, prioris status nostri, sicut fuisset transeuntibus ad se minister justitiae. . Spiritualiter intellectam. Ne carnaliter vivam. Non mihi, sed quod Deo jam possum? quia cum Christo sum. Id est, crux Christi exstinxit in me ardorem peccati ut jam ultra ad id non extendar, quasi: clavis habens manus affixas. In virtutibus vigorem bene operandi habeo. Ille peccator, qui prius eram. Id est, novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex? .
Copyright information for VulgGlossa