Hebrews 9

Hucusque differentiam Testamentorum ostendit, et quod Veteri Novum supereminet, et illud immutat. Nunc idem ostendit ex ipsius tabernaculi schemate. non spiritale, sed: Quia putabatur ab hominibus sanctum. Et vere habuit sanctum saeculare, quia tabernaculum primum et secundum. Primum tabernaculum intus habuit altare incensi; ante fores sub dio, altare holocaustorum: vel quod foris est significat Vetus Testamentum, et est figura figurae; intus significat Novum . Per Cherubim significatur plenitudo scientiae; per propitiatorium super arcam, Christus, quia ipsi Christo a Deo Patre specialiter datum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris. . Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: Psal. 21.. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum. Coelum adhuc inaccessibile est mortalibus secundum corporis conditionem, ante vero etiam secundum animas. Sed patienter exspectanda est resurrectio, in qua et corporibus per Christum patebit in coelum accessus. Via sanctorum est Christus, vel spiritualis intelligentia legis per quam ascenditur in interiora coeli. Quod autem haec de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint, aperit, subdens: etc. id est usque ad tempus gratiae, quo in melius corrigendi erant ii qui hucusque sub paedagogo erant, quos lex non poterat perfectos facere, non tamen eo tempore debebat cessare. Christus introivit tabernaculum, id est, coelum. Nomine signi, id est tabernaculi, designat Apostolus signatum, id est coelum, quod bene dicitur, quia plures capit quam terrenum illud, et quia ibi perfecta beatitudo. Exponit quod dixerat: id est coelestia. Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis. Hircus Christum significat, per similitudinem carnis peccati. Taurus dicitur Christus, quia duorum Testamentorum cornibus ventilat inimicos. id est, ut caro emundata sit propter legis praeceptum; sed in Christo est perfectio. Christus, medius inter Deum et homines, dator est Novi Testamenti: quasi pontifex nobis est dator legis novae. Illius sanguis est immaculatus. id est peccatis, quae qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur; nec intrat in coelum, sicut nec ille in templum. Christi tamen mors erat necessaria in redemptione non modo gentilium, sed et earum praevaricationum quas lex ostendebat, non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi Unigenitus Dei pro nobis moreretur, debitoribus mortis; sed sic fecit nos dignos Testamenti et promissae haereditatis, et ita Testamentum factum est firmum. Inter Vetus Testamentum et Novum (in quibus non solum sacramenta divisa sunt, sed et promissa) distinctio est passio Christi, in cujus morte constat terrena non promitti, sed aeterna. In morte enim Unigeniti necesse est magna sperari. Christus est dator Novi Testamenti, morte intercedente, nunc vero in confirmationem Testamenti, poterat Christus mori ut probat consuetudine humanae legis. . Charitas Christi est nobis lana, de qua vestem faciamus. . etc. Haec determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quae fiebat de cinere vitulae rufae, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulae. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quae Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est. Christus, qui in quibusdam significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui indigent; attamen signa ejus quae in tabernaculo usum ministrationis praestabant, sanguine mundata sunt. . etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam coelestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illae saepe iteratae sine consummatione, haec semel oblata ad patriam reducit. etc. Si semel oblatus non sufficeret omnium in se credentium peccata exhaurire, oportuisset eum pati saepius ab origine mundi; quod, ne fieret, semel passus est in consummatione saeculorum. Id est, in ultima aetate in qua sunt omnia adimpleta quae ante imperfecta, et ideo non opus fuit, ut inciperet pati ab origine mundi. Lex naturalis id ostendit, quod per inconveniens probatum est. Non est intelligendum quod aliqua peccati sui, necessitate Christus oblatus sit, etiam semel, imo sola voluntate. Verum ut homo semel mortuus necessitate et jure naturae amplius non moritur, sic et Christus eodem jure semel oblatus non potest amplius mori. Post semel mori, restat judicium, in quo omnes accipiant secundum quod meruerunt; non restat autem ut iterum surgant, et denuo moriantur. Ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed justitia in remunerando, vel damnando. Quod si nec in die irae hostia erit, multo minus in aliis temporibus. Vel id est similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa.
Copyright information for VulgGlossa