Job 12

GREG. Hoc Sophar vere dixit, etc., usque ad unde Job subdit: Qui se omnes praeire ratione putat, se solum hominem esse exsultat. Qui enim se solum sapere aestimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat? Ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suae humilitatis limitem transeat, se superiorem tacet. Ecce quam discrete, in quo indicat quod illi de se sentire deberent. Ac si dicat: Cum cunctis sint nota quae dicitis, de dictorum scientia cur singulariter tumetis? Ibid. Quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitae innocentiam servat alienum. Ibid. Nomine divitum designat elationem superborum; justi autem simplicitas et lampas dicitur, et contempta: lampas, quia interius lucet; contempta, quia apud mentes carnalium abjecta aestimatur. Statutum contemptae lampadis tempus, est extremi judicii praedestinatus dies, quo justus quisque qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur. Ibid. Ostendit nihil esse praesentis vitae divitias, etc., usque ad et tamen bona quae habent, a Deo acceperunt. etc. Ibid. Jumenta sensu pigriores. Volatilia coeli sublimia sapientes. . Ibid. Curiosi intelliguntur. Et est sensus: si hos requiras, creatorem omnium Deum fatentur. Potest et juxta litteram intelligi. . Hoc loco anima omnis viventis, ipsa corporis vita signatur. Ibid. Id est hominis effectus intelligentiae spiritualis quae in Dei potestate sunt. Potest et per animam omnis viventis jumentorum vita signari. Ex istis corporalibus, etc., usque ad et quod vos scitis, mihi per intimum amorem medullitus sapit. . etc. GREG. in Job, l. 21. Apud Deum enim in principio Deus erat verbum, qui et Dei virtus et Dei sapientia; habet consilium, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra. Omnipotens humanum genus destruit cum relinquit, aedificat cum replet: quod nisi fiat, incassum exterius a praedicatore monetur. Omnis homo per id, etc., usque ad et cor reprobum per gratiam non emollire. Quia, si scientia praedicatorum subtrahitur, etc., usque ad septiformem gratiam retulit Si enim Spiritus sancti gratia infunditur, etc., usque ad statim terra subvertitur: quia peccatricis mentis duritia ab immobilitatis suae obstinatione permutatur. In verbis prioribus quibus ait, etc., usque ad electis in regno qualiter sit sapientia patris judicabit. Ibid. Novit decipientem, etc., usque ad aliquando ad ultionis initium fieri solet. Consiliarios dicit praedicatores, qui auditoribus vitae consilium praebent. Qui cum propter temporalia praedicant, in stultum finem deducuntur: quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent. Qui examinandis aliorum moribus praesunt, recte judices vocantur; sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt, in stuporem deducti sunt. In his enim qui bene regere membra sua videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. Et quia in renibus delectatio est carnis, fune peccati ac delectationis praecingit renes eorum. Ibid. Quin ante judicem non invenient gloriam, quam modo in subditorum moribus studio praedicationis non exquirunt. GREG. Quia, cum mentem regentium justo judicio deserit, coelestia negligunt, et in suis hic voluptatibus cadunt. Quia saepe hi, qui coelestia praedicando veraces erant, dum temporalia diligunt, ad terrena diligenda corruunt, labium veracium commutatur. Vel de Judaeis potest intelligi, qui ante veraces Christum venturum nuntiaverunt, se praesentem hunc negaverunt. Ibid. Doctrina senum ablata est, quia Judaei nequaquam ea credendo secuti sunt, quae patres suos praedixisse meminerunt. Judaei in legis mandatis permanentes principari per fidem videbantur: gentiles in profundo pressi per infidelitatem latuerunt; sed cum incarnationis Dominicae mysterium negavit Judaea, gentilitas credidit. Sic: cum mystici allegoriarum sensus in verbis occultis prophetarum agnoscuntur. Ibid. Umbram mortis dicit, etc., usque ad mors carnis minime timetur. Ibid. Quia gentes et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit, et quas in infidelitatis casu reliquerat, quandoque ad fidem reduxit, quibus ita restitutis fit quod sequitur, etc. Ibid. Cor principum terrae immutatum est, etc., usque ad patere via non poterat contra auctorem omnium. Ibid. Quasi enim in tenebris palpat, etc., usque ad
Copyright information for VulgGlossa