Job 28

GREG. Postquam potentium poenas superborum, etc., usque ad ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur. Hoc loco haeritici, etc., usque ad prius hic arserit in officina charitatis. Solent haeretici de justitia gloriari, et catholicos fuisse iniquos criminantur. Contra quos per humilem confessionem dicitur: Quia fortiores viri, a terrena, quam prius tenuerunt, actione separantur, et propugnatores Ecclesiae fiunt. Quia cor durum, etc., usque ad et per praedicationem sonorus fiat. Iniqui videlicet modum, quo iniqui esse desistant. Quia intuetur electorum terminum, etc., usque ad quod obduratae perfidiae se tenebris caecaret. Populus Judaeorum perfidia durus, etc., usque ad ejus in se imaginem expressit. Ibid. Torrentis autem nomine, etc., usque ad nomine torrentis potest irrigatio sanctae praedicationis intelligi. id est Judaeos, etc., usque ad quia verbis vitae ad cor viam praebere noluerunt. Quia Judaea et prius habuit legem quae reficeret, et post visis miraculis Redemptoris, invidiam quae concremaret. Ibid. Sapphiri, coloris aerii sunt. Et hoc dicit, quia nunquam de Judaea animae sanctae, quae coelestem vitam ducerent, defuerunt: Glebas dicit collectiones singulorum ordinum, etc., usque ad Sed cur bona perdidit, sequitur: Hoc loco avis nomine ille signatur, etc., usque ad considerare noluit. Redemptor noster vulturis, etc., usque ad de quibus subditur: Institores sunt qui spirituale negotium gerunt, etc., usque ad institorum filios, pastores et doctores. Leaena dicitur Ecclesia, quia male viventes in vitiis ore praedicationis sanctae interficit, unde Petro dicitur: Ecclesia itaque per Judaeam transiit, sed non pertransiit: quia ex illa paucos ad fidem rapuit, sed tamen infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed a Judaeis repulsa, quid fecit? Quia ad duritiam gentium brachium suae praedicationis misit. Radices, cogitationes intimae superborum: montes a radicibus sunt eversi, quia saeculi potestates ad colendum Deum ab intima cogitatione ceciderunt. etc. Ibid. id est in duris gentium cordibus fluvios praedicationis aperuit. Vidit Deus pretiosum, cum humanam animam de se abjectam sapientiae gratiae suae illustratione respexit. Profunda fluviorum scrutatur Dominus, etc., usque ad et nullo merito nostro sapientia Dei venit ad nos. . Terram, humanam animam dicit. Haec sapientia in terra suaviter viventium inveniri non potest, quia quisquis adhuc hujus vitae voluptatibus pascitur, ab aeternae sapientiae intellectu separatur. Abyssus dicit corda hominum, etc., usque ad quae stulta apud Deum dicit, iniquis operibus. inquietorum mentes, etc., usque ad sed per semetipsam veniret. Sequitur: Aurum obrizum sancti angeli nuncupantur, etc., usque ad sed non sine contagio culpae. Quia vita justorum praedicantium, vel eloquia Dei scribentium, quantalibet sanctitatis luce polleat, adventum nobis supernae sapientiae per suam praesentiam non communicat. Per Indiam hic mundus accipitur, etc., usque ad et vestis sine tinctura. Sardonichus terrae rubrae similitudinem tenet, sapphirus aeream speciem: per sardonichum ergo homines, vel patres Veteris Testamenti terrena quaedam sectantes; per sapphirum Novi Testamenti praedicatores, coelestia sola quaerentes, vel angeli accipiuntur. GREG. Postquam dictum est, etc., usque ad quia creatura sunt. Excelsum vas auri, etc., usque ad sed Dominum prophetarum credit. Quid enim sunt homines Deo comparati? Nihil. Quia cum sit invisibilis, etc., usque ad Pro eo quod omni colore resplendet, etc., usque ad quod ostendit dum subdit: Mundissimae tincturae sunt qui humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam. Tincti enim non essent, si sanctitatem naturaliter habuissent. Quia ab invisibili patre nascitur, etc., usque ad Quia quandiu hic vivitur, videri Deus per suae naturae speciem non potest; per imagines vero visus est Mosi, Jacob et aliis. GREG. in Job, l. 19. Quia in hac carne corruptibili constituti, etc., usque ad in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitae fatigatione respirant. etc. Ibid. Quia videre Deum, hoc est quod habere: ideo iniqui hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam habere potuerunt. Famam autem ejus audisse, est ejus potentiam ex virtute cognovisse. Ac si dicat, etc., usque ad in cunctis mundi partibus electorum fuerat corda repletura. Sequitur: Respicere Dei est perdita ad gratiam reformare. Velocitate et sublimitate ventorum, etc., usque ad gloriam permista infirmitate temperare. etc. Ibid. Aquas dicit mentes Spiritu sancto, etc., usque ad sed mulierem fugit, timore perculsus. Pluvia, praedicantium dicta, etc., usque ad quae hoc quod sonuit, opere conservat. Hanc incarnatam sapientiam vidit, id est videri fecit, et enarrari, a praedicatoribus praeparari, et investigari ab auditoribus fecit. Sibi quippe illam praeparat, quisquis illam bene vivendo in die judicii propitiam habere curavit. etc. Vidit, quia species est, etc., usque ad quod de illa homo cognosceret in se, unde subditur: etc. Quia naturam sapientiae penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quae apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit:
Copyright information for VulgGlossa