Luke 10

etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suae lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo praedicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiae sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum praedicatione. Messis, turba credentium, operarii apostoli et sequaces eorum. Et licet messis verbo Dei sit sata, tamen culturae laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne aves coeli sparsa semina dissipent. Sicut lupus ovibus, sic haereticus insidiatur fidelibus. Et sicut lupus ovile circumit nocte, non audens intrare, canis somnum pastoris absentiam vel desidiam explorans, sic haereticus nocte suae interpretationis fideles decipere conatur Ecclesiam non intrans, pastores Ecclesiae vel vitare, vel necare, vel in exsilium mittere contendit. Lupus natura corporis rigidus, se inflectere facile non potest, sic haereticus intentionem duri cordis non solet ab errore revocare. Tanta praedicatori debet esse fiducia in Deo, ut praesentis vitae sumptus etsi non praevideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus praedicet aeterna. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendae devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana. . Si pax vestra recipitur, dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus coelestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex praedicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti. Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiae necessitudo facile resolvatur. Nota quod uni operi praedicatorum duae mercedes debentur: una in via, quae nos in labore sustentat; alia in patria, quae nos in resurrectione remunerat. Descripto diverso domus hospitio, quid etiam in civitatibus agere debeant docet, piis scilicet, in omnibus communicare, ab impiorum per omnia societate secerni. . Pulverem excutere jubet: vel ad contestationem terreni laboris, quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendant usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quaerere, ut etiam pulvere de terra eorum non sibi patiantur adhaerere. Sodomitae, etsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Judaeos prophetae, quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit. Et ideo Sap. 6.. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileae, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non poenituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptae legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illae civitates praedictae, Domino praesente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicae David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit praedicatum non credituris, et non praedicatum credituris, novit ille qui omnia novit. . In audiendo vel spernendo Evangelii praedicatorem, quisque sciat se non viles personas, sed ipsum Salvatorem spernere vel audire, quia in discipulo magister auditur, et in Filio Pater honoratur. Bene confitentur deferentes honorem nomini Christi: sed quia infirma adhuc fide, gaudent in virtutibus, et de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur, et ad humilitatem revocantur. Quia si diabolus propter superbiam de coelo est praecipitatus, multo magis isti de terra editi, si superbierunt, humiliabuntur. . Serpentes sunt mali homines vel daemones qui inchoandis virtutibus venena pravae persuasionis objiciunt. Scorpiones, qui consummandas virtutes ad finem vitiare contendunt. etc. Malos spiritus ejicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt: ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorant, ad cujus invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli, qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione: ut unde illi ceciderunt sublevati, isti ascendant humiliati. Si quis coelestia sive terrestria opera gesserit, per haec quasi litteris adornatus apud Dei memoriam aeternaliter est affixus. Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in coelo loqueretur, ostendit per quid haec tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianae. Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quae ignorant scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur. Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis. etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quae ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiae omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam. . Prophetae et justi a longe Domini gloriam viderunt per speculum et in aenigmate; sed apostoli praesentem Dominum habentes, et ab ipso quae volebant interrogantes, non per angelos vel varias visionum species docebantur. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat. . Dixit quod legerat, sed non implevit quod scriptum erat, quia in praesentia habebat Dominum quem diligere debebat, sed hunc magistrum, non Deum, vocat. . Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quae revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur. Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest, sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet. etc. AUG. Homo iste Adam intelligitur in genere humano, etc., usque ad proximior fuit quam sacerdos vel Levita ejusdem gentis. . etc. Sacerdos Dei legem annuntiat: descendit quidem lex per Moysen in mundum, et nullam sanitatem contulit hujusmodi. Descendit Levita, qui typum ostendit prophetarum, sed et hic nullum sanat, quia lex peccata arguit, sed pertransit, quia indulgentiam non largitur. . Hoc de sacerdote et Levita non est dictum, quia lex non habet misericordiam, sed judicium et vindictam. Non domum, sed stabulum vocat, quo nomine miserias, et fetores hujus vitae signat, ne homo in hoc exsilio tanquam in patria gaudeat. . Cognatio non facit proximum, sed misericordia, quae misericordia est secundum naturam. Nihil enim tam secundum naturam quam naturae juvare consortem. etc. Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponitur exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo verbo, quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores, duae significantur vitae spirituales. Per Martham, operibus actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinae ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quae singulis expediant dispensat: contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inhaeret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de aeterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. Intrante Jesu in domum, vita iniqua, etsi aliquando fuerat, aufugit, remanent duae vitae innocentes, laboriosa et otiosa, inter eas medius est ipse fons vitae. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: haec convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur. Maria non respondet, sed causam suam tanquam otiosa committit judici. Si enim pararet respondendi sermonem remitteret audiendi intentionem. Repetitio indicium est dilectionis, vel forte monendae intentionis, ut audiret attentius. Praeponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum. Non reprehenditur pars Marthae, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariae, quae quare sit optima, subinfertur.
Copyright information for VulgGlossa