Matthew 7

De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat. Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiae vel principibus terrae. Hi ergo si de manifestis judicent, quae scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant haec judicia prohibet. Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in aeternum. Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur poenam debitam incurras. Juste qui aeternaliter peccato perfrui volunt, aeternam poenam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi. Ecce moderamen judicii, et praeventus majoribus, alium non judicet de minoribus. Multi enim praeventi majoribus, leviora in fratre magis volunt vituperare et damnare quam emendare. Ut si pleni odio vel invidia, vel malitia, damnent in eo quod delinquit ira; quae est ut festuca, odium, ut trabs. Iratus alicui vult aliquando eum corrigi; qui odit hoc velle nequit: et ideo impossibile dicitur ut festucam fratri demat, qui trabem gestat; prius ergo trabs odii, invidiae, simulationis et totius malitiae rejicienda est, ut sic misericorditer respectu Dei, non nostri, fratrem possimus increpare: ut, sive prosit illi correctio, sive non, nos tamen de simplicitate nostri oculi simus securi. Vix invenitur aliquis ab hoc vitio alienus, quia unusquisque suis favens, aliena facile reprehendit: et aliena gravius tolerando quam sua, sumit auctoritatem arguendi sine exemplo suae emendationis. Salutem in eo quod temere judicant in oculo habent trabem. Id est, non poteris minus (ut iram) in fratre emendare, donec majus, id est odium, vel invidiam pepuleris de corde tuo. Hi enim odio et livore suscipiunt omnia accusare, et volunt videri consultores sine exemplo emendationis suae. Non enim est idoneus doctor alii mederi, qui nondum se sanaverit. etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiae alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. quae in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quae non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, praestatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quaerentibus, et pulsantibus. etc. Ut praebeat constantiam perseverandi, diligentiam quaerendi, fiduciam impetrandi, addit. etc. Supra docuit quid petamus, regnum scilicet. Hic confidentiam, ut nihil haesitantes petamus. Non denegat se petentibus qui sponte obtulit se non petentibus: et quaerentes invenient eum qui non quaerentibus dedit ut invenirent, et pulsantibus aperiet, qui clamat: Apoc. 3.. Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt caetera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia. Per piscem, fides quae sub fluentis Spiritus sancti nutritur. Piscem dicit invisibilium fidem: vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur, vel quia fluctibus hujus mundi non frangitur. In Evangelio Lucae sequitur comparatio ovi et scorpionis. In ovo et spes accipitur, quia in eo nondum est foetus persecutus; sed fovendo speratur. In scorpione, cujus aculeus retro timendus est, accipitur contrarium spei, scilicet retro aspicere, cum spes se debeat in anteriora extendere. Quandoquidem patres bona tribuunt filiis, ergo multo magis Pater noster, qui bonus est incomparabiliter, bona dabit petentibus se filiis. Secundum sensum eorum bona qui ea pro bonis habent, quanquam et in rerum natura bona sunt, et in vitam istam pertinentia, quae malus non de suo dat. Psal. 23., etc. Vel apostoli mali dicuntur, quantum ad se respectu Dei qui solus bonus, ex quo omnes boni. Id est Spiritum sanctum. Vel bona scilicet aeterna, quae non dantur nisi filiis. Omnium bonorum spiritualium distributorem ut opera charitatis impleantur. etc. Quia amare amantem naturae est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: etc., id est, bona quae vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quae sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis. Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quaecunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege. Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. Angusta quaeritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti saeculo retroeunt. Hanc etsi non quaerant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam. Satis angustum est omnia praetermittere, unum solum diligere, unum quaerere, ad unum quotidie pulsare, prospera non ambire, adversa non timere. Si pauci inveniunt, pauciores per eam intrare contendunt. Nemo intrat sine labore, et sine animi puritate. Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de haereticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. In conspectu hominum similes ministris justitiae dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant. Allegorice. Spinae et tribuli sunt haeretici a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire: sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinae et tribuli, curae sunt saeculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novae conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis, qui laetificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribulis uva et ficus: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare non ferre fructus novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei: quia non eorum fructus est, sed vitis quae super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda. Vitis Christus. Sui, palmites qui ferunt uvas, id est opera spiritus quae inebriant mentem. Id est secundum praedictam impossibilitatem: quia de mala radice non potest fructus suavitatis erumpere. Exspectandi sunt boni fructus de bona arbore. Arbor bona vel mala non natura quae in omnibus bona a Deo est creata, sed voluntas bona vel mala. Fructus, opera quae nec bona malae voluntatis possunt esse, nec mala bonae voluntatis. Fructus bonae arboris gaudium, pax, patientia, longanimitas, etc.; quos fructus non nisi bona voluntas parturit. Sic econtrario malos mala intentio nutrit. Non ait: Non potest mala arbor bona fieri, vel bona mala; quia Paulus de persecutore factus apostolus, et anima manente integra natura, affectu voluntatis corrumpitur, vel in melius mutatur. Voluntas uniuscujusque arbor bona vel mala. Et sicut arbor radicatur in terra, sic voluntas in anima. Fructus malae arboris sunt opera carnis, scilicet fornicatio immunda, luxuria. Hac sententia hypocritas et pseudoprophetas damnat, et quod supra docuit de cordis munditia, hoc exemplo confirmat, quod nemo de mala intentione fructum bonum percipit, nec de bona nisi bonum metit. Quasi dicat: A falsis prophetis attendite, et ex fructibus eos cognoscite. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonae vitae propter dogma nequitiae, sic et hic econtrario qui, cum integrae fidei et doctrinae sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: I Cor. 12.. Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quae cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit: Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiae inter tot deceptiones. Non novit lux tenebras, id est, non aspicit, quia si aspiceret, tenebrae non essent. Non qui operati estis, ne tollat poenitentiam, sed qui in judicio; licet non habeatis facultatem peccandi, tamen habetis affectum. Quasi dicat: Omnia praedicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. quae in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus praeceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus aeternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi aedificat, et in futura dedicatione cum Christo laetabitur. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Ille aedificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum aedificavit Ecclesiam. Tribus modis diabolus impugnat: carnis concupiscentia, exterioribus mundi oblectamentis, vel per se, cum universos ventus impulsionum laxat. Concupiscentia, a qua quisque tentatur, quae sensum rigorem fidei emollit, quae si non proficit, majora flumina eveniunt. etc., exterius. Et ideo non habet excusationem, sed est ruina ejus magna: quia monita salutis contempsit. De quo dicitur: opera omnia instabilia sunt, et ruinae patent. Qualiacunque sint quae super concupiscentiam vitiorum fundantur, non stabunt. Omnis conscientia quae fixa in Deum spe non permanet, in tentationibus non valet subsistere; et tanto amplius agitur, quanto plus in his quae mundi sunt a superioribus disjungitur: et vere omnes mali vel ficte boni, ingruente qualibet tentatione pejores fiunt. Vel aliqui in turba, quia infideles, vel potius omnes de excellentia sapientiae. .