Psalms 37

AUG., CASS. Ut peccatum, quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, ut nos ab eo saltem temperemus, hic poenitentiae inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Job videatur proponere tironibus in exemplum, ut cruciatus amplectantur, minores quidem meritis, quibus ab aeterna poena liberamur. AUG. Sabbatum est requies aeternitatis, quam perdere formidat peccati conscius, et habere desiderat graviter afflictus. Primum, captat misericordiam per poenas summatim. CASS. Ut poena sit a misericordia ad correctionem, non ab ira ad ultionem. AUG. Vindictae quas minabaris Adae, dicens: Quia comedit, infixae sunt et nobis; et non ad horam, sed ut sit usque in finem saeculi. AUG., CASS. Numerat quae patitur, etc., usque ad quod leviter potest laedi. etc. AUG., CASS. Ab instantia vindictae in Adam exertae. Vel, timore futurae irae terretur, sic ut non sit sanitas in carne: more verecundi, qui futuris flagellis jam affligitur. Vel, a quia praevidi faciem irae, id est, quod minaris, ne videam iram. Gravis dolor ad interiora pervenit a facie peccatorum, quia sanctus super poenas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri. CASS. Captat hic misericordiam a potestate judicis, et ab infirma persona. Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat, aliud addens: scilicet a AUG. Vel sustulerunt, id est, quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit, ut fasce, et compressit ne jam erigatur. CASS. Narratio, in qua enumerantur miseriae. AUG. Vel alia littera, id est, peccata mea. Non est sanus qui cicatrices habet, quae putruerunt et fetent: ut ab eis aversi adoremus sabbatum, et gemamus: ID. Dicto qualiliter iniquitates supergressae, dicit quomodo aggravatae. CASS., AUG. Non solum mea infirmitate pecco, sed et diabolus, qui corpus affligit et animam fatigat vanis imaginationibus; et per hoc non est iterum sanitas, sicut et supra per sagittas. AUG. vel, anima impleta est, etc., usque ad cum videbimus veritatem ut est. CASS., AUG. corde, voce: a similitudine bestiarum, quibus se comparat: ut fortior gemitus ostendatur: virtus patientiae quod in gemitum, non in verba pro rumpit. CASS. Tale est, quod meretur esse ante te, quia pro peccatis petit. AUG. et ideo sed auditus gemitus, quia pius est pro liberatione animae: alios non curat Deus. ID. Est oratio, nec unquam desinit orare qui non desinit amare: charitas clamor est. CASS. Exponit dolores animi, quia virtus patientiae reliquit. quia mens succubuit passioni suae. id est, ratio nuper turbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis. ID. Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. AUG. Hactenus confessus est quae patitur a se intus, etc., usque ad et haec etiam cuique versanti inter homines convenit. . CASS. Ad iniquitatem consulentium non aperiens, etc., usque ad contra dolores corporis rugiebat. . etc. ID. Quia inter tot mala speravit in Domino, affirmat se audiendum in commemoratione emendationis. Salutaris medicina malis, sperare, non deficere. qui mutas tristia in laeta. AUG. Item caput de infirmis pedibus, cum sit in coelo. Non deserit illud quod habet in terra. CASS. Si commoventur aliquando humana infirmitate, irrident impii unde dolent pii. ID. Sciens me deliquisse. quia deliquit: impius se defendit; justus contra se irascitur. ID. Duo modi perfectae poenitentiae, confessio et emendatio, per fletus, eleemosynas, et hujusmodi. AUG. Fruuntur mundo, firmati in mundanis, et quotidie plures fiunt. . ID. De praeteritis absolutus, cum actione gratiarum auctorem salutis profitens Deum, laetus exclamat ne jam relinquatur. CASS. Quia gravior offensio post veniam. AUG. Exsultativa conclusio, ut certa spes sit imitantibus. Quomodo ergo supra: Vox est veteris hominis qui cum eo crucifixus, hic autem in persona propria loquitur. .
Copyright information for VulgGlossa