Wis 12

etc. Per eos quos reples, vel per alios quos volueris; unde: Joan. 16.. . RAB. Historialiter dicit, etc., usque ad virtutes adjuvante Spiritu sancto, utiles fructus afferent. . etc. RAB. Manifesta ratione ostendit, quod non est contradicendum Creatori, si creaturam suam secundum propriam disponit voluntatem: quia in voluntate ejus universa sunt posita, et non est qui possit resistere ei. Psal. 144.; unde sequitur, Rom. 9., etc. . etc. Unde: Psal. 31.. Magna distantia est inter judicium electorum et reproborum. Illos Dominus corripit, ut emendet; hi superbiae et perfidiae poenas luunt, ut contra dominatorem omnium se repugnare non posse cognoscant. Felix judex qui pietatem et bonitatem sui judicis semper inspicit. Jac. 2.. etc. Quia judicium Dei, sive in correctione electorum, sive in damnatione malorum, summae aequitatis perfectio est: et ideo per bonitatem suam diu differendo suspendit judicium, ut plures habeat, quibus reddat beneficium. Quando enim creatura se erigit contra Creatorem justa punitur vindicta, ut se inferiorem cognoscat. Possunt haec ad passionem Christi referri, quem Pater pro nobis in mortem tradidit, et eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit: qui nisi indebitam mortem susciperet, non nos a debita morte liberaret. Pater ergo justus justum puniens, juste omnia disponit. Omnipotens Deus cum summa tranquillitate judicat omnia: humani tamen affectus et membra, ei tropica locutione ascribuntur, ut secundum capacitatem nostram conformentur eloquia divina. Leguntur enim in Scripturis: oculi Domini, aures, manus, os, pedes, ira, furor, et hujusmodi, cum simplex natura nunquam recipiat varietatem, nec vera unitas divisionem. Multiplicia vero et diversa unus et idem operatur: Unde: Psal. 101., etc. Et alibi: Mal. 3.. Et alibi: Jac. 1., etc. Docuisti autem populum tuum: per mirifica opera Dei instruuntur fideles, ne complicentur iniquis; sed studeant se incontaminatos servare confitendo, et sperando in Domino, et non negligant poenitentiae tempus. . etc., ut qui nolebant Creatorem agnoscere et honorare, digne traditi in reprobum sensum, facerent, ea, quae non conveniunt, contumeliis afficientes corpora sua in semetipsis: Rom. 1.. . etc. Id est, qui a Deo flagellati non sunt correcti, condignam damnationem experti sunt: ad hoc corripit Deus, ut emendet. Qui autem ingratus et impatiens murmurat, de temporali tormento ducitur ad aeternum. etc. RAB. Gentilitas dum idolis serviebat, etc., usque ad incorrectis aeternam poenam infligit.
Copyright information for VulgGlossa