Psalms 102

1David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius 2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 3qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas 4qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus 5qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua 6faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent 7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas 8misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis 9non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur 10non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis 11quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum 12quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra 13sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 14ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus 15homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit 16quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius 17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum 18his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea 19Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur 20benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius 21benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius 22benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
Copyright information for Vulgate_HebPs