Psalms 103

1benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es 2amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem 3qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti 4qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem 5qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum 6abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae 7ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 8ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis 9terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram 10qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant 11ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam 12super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem 13qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra 14germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra 15et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat 16saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti 17ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius 18montes excelsi cervis petra refugium ericiis 19fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum 20posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae 21leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi 22oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt [ (Psalms 103:23) egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam ] [ (Psalms 103:24) quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua ] [ (Psalms 103:25) hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus ] [ (Psalms 103:26) ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei ] [ (Psalms 103:27) omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo ] [ (Psalms 103:28) dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono ] [ (Psalms 103:29) abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur ] [ (Psalms 103:30) emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae ] [ (Psalms 103:31) sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis ] [ (Psalms 103:32) qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt ] [ (Psalms 103:33) cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum ] [ (Psalms 103:34) placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino ] [ (Psalms 103:35) deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino ]
Copyright information for Vulgate_HebPs