Psalms 21

1victori pro cervo matutino canticum 2Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei 3Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi 4et tu sancte habitator Laus Israhel 5in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos 6ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi 7ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis 8omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput 9confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum 10tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae 11in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu 12ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor 13circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me [ (Psalms 21:14) aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens ] [ (Psalms 21:15) sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei ] [ (Psalms 21:16) aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me ] [ (Psalms 21:17) circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos ] [ (Psalms 21:18) numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me ] [ (Psalms 21:19) diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem ] [ (Psalms 21:20) tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina ] [ (Psalms 21:21) erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam ] [ (Psalms 21:22) salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me ] [ (Psalms 21:23) narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te ] [ (Psalms 21:24) qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum ] [ (Psalms 21:25) et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit ] [ (Psalms 21:26) apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum ] [ (Psalms 21:27) comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum ] [ (Psalms 21:28) recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium ] [ (Psalms 21:29) quia Domini est regnum et dominabitur gentibus ] [ (Psalms 21:30) comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem ] [ (Psalms 21:31) et anima eius ipsi vivet semen serviet ei ] [ (Psalms 21:32) narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit ]
Copyright information for Vulgate_HebPs