Psalms 30

1victori canticum David 2in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me 3inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me 4quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me 5educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es 6in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis 7odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum 8exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae 9et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos 10miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus 11quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt 12apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me [ (Psalms 30:13) oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum ] [ (Psalms 30:14) audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent ] [ (Psalms 30:15) ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu ] [ (Psalms 30:16) in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me ] [ (Psalms 30:17) ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua ] [ (Psalms 30:18) Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno ] [ (Psalms 30:19) muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione ] [ (Psalms 30:20) quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum ] [ (Psalms 30:21) abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum ] [ (Psalms 30:22) benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita ] [ (Psalms 30:23) ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te ] [ (Psalms 30:24) diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam ] [ (Psalms 30:25) confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum ]
Copyright information for Vulgate_HebPs