1 Chronicles 9

. HIERON., Quaest. in Paral., tom. 3. Donum, vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonitae quos Josue vitae donavit, et servitio templi deputavit, ut aquas et ligna portarent Josue 9.. . etc. Hic fuit sacerdos magnus, qui Deuteronomium invenit in templo Domini in tempore Josiae, et dicitur pater fuisse Jeremiae prophetae. . HIERON. Cantoris David, scilicet. Observabant enim in porta regis ad orientem de filiis Levi per vices suas cantores, et vicissim ad psallendum cum David conveniebant, quia antequam templum aedificaretur in palatio, erat arca testamenti, et ibi serviebant aeditui. . Prior Cora per Aleph scribitur, et sonat Cora, secundus per He, et sonat Core. Cora Core interpretatur. Hic est qui in Numeris seditionem movit contra Moysen Num. 16.. HIERON. Quia custodiebant exterius ostium tabernaculi. Patres vero eorum qui subter scribuntur et qui in Psalterio titulos habent, custodiebant interius ostium et cantores erant. Nepos Aaron, qui adhuc vivebat, ut tradunt Hebraei, et vices ministrorum ordinabat. Sunt autem vices viginti quatuor quas David ordinavit ad ministerium tabernaculi. Unde in Evangelio: Zacharias de vice Abia Luc. 1.. . etc. RAB. Qui fuerunt hi quatuor Levitae quibus omnis numerus creditus erat janitorum demonstratur cum dicitur: etc., ut habetur in cap. 26. Quatuor principes janitorum sancti doctores sunt qui quatuor Evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus, quibus cum Petro claves commissae sunt Matth. 16.. Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant, et Ecclesiam vigilanter servant. . ID.Mystice de coetu sanctorum praedicatorum ordinantur, qui super vasa Domini, id est animas fidelium in quibus voluntas Dei quotidie ministratur pervigilem habent custodiam. Sub eorum custodia est simila, vinum et oleum, quibus sacramenta corporis et sanguinis Domini conficiuntur, et Spiritus sancti gratia spirituali unctione traditur. Ipsi thus orationum et aromata virtutum in Ecclesia componunt, et in conspectu Domini vinum acceptabile reddunt. . Quia Christus auctor est sacramentorum coelestium, ubi quotidie panis et vinum in memoriam passionis ejus offeruntur, et caput omnium qui carnem suam ejus exemplo crucifigunt, et passioni pro ejus nomine tradunt. Duo et duo divisim coquebantur ante sabbatum secundum Josephum, et sabbato mane super mensam ponebantur, de quibus in Levitico plenius diximus. . Dignum est, ut quanto quis praelatus est caeteris, tanto devotior sit in divinis officiis. Ille bene principatum ministerii servat, qui studet manere in Jerusalem, id est in visione pacis, ut tumultus saeculi et voluptates carnis fugiat et quietem mentis in contemplatione Dei habeat, dicens cum Psalmista: qui in Regum, Ahiel pater Cis patris Saul, et interpretatur Jahiel disertus Dei, forte pro meritorum distantia. Et notandum quod inter filios Jahiel Cis et Ner fratres vocantur et sunt, et in Regum ita habetur; in sequentibus vero dicitur quod Ner genuit Cis, non quod genuerit, sed quod educaverit. . Hic ut in Regum cum patre occisus narratur, Abinadab vocatur et interpretatur Abinadab Abinadab Ignis maritus, hic est Isboseth, id est vir confusionis. Litigans in maritum, hic est Miphiboseth, qui interpretatur . .
Copyright information for VulgGlossa