1 Corinthians 1

Corinthii sunt Achaici, et hi similiter ab Apostolo audierunt verbum veritatis, et subversi sunt multifarie a falsis apostolis. Quidam a philosophiae verbosa eloquentia, alii secta legis Judaicae inducti sunt. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et Evangelicam sapientiam, scribens eis ab Epheso, per Timotheum discipulum suum. Id est ab omnibus privilegio nominis dictus Hic non servum se nominat: quia potius erat opus auctoritate et commendatione contra superbiam Corinthiorum, apud quos viluerat. Ecce per eum qui inter eos versabatur, culpas eorum se rescisse innuit. Per hoc removet, quod non malo animo ei notificaverit, sed ex charitate et desiderio correctionis. Et omnibus scribit suffraganeiis Corinthiis, qui in eisdem vitiis laborabant. Primum proponit de bonis, ut his alii conformentur. Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiae Deus. . Supponit partes aliquas in omni verbo, id est in omni genere linguarum, vel in omni modo praedicandi, id est minoribus, mediocribus, et perfectis. . Hucusque bonos laudavit. His laudatis, invitat ahos ad horum similitudinem. Nomen est loci vel personae. Aliquibus enim videtur locus esse, ac si diceretur: ab his qui sunt Antiochiae. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota cum qua multi essent colentes Deum. Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est. secundum vos quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant. etc. AUG. Paulus gratias agit Deo, quod neminem ipsorum baptizaverit, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina devidebant. Cum enim tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus, ita nec illius, sed Christi esse cognoscitur, etc. . Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt. Perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior, evangelizare se missum dicit, non baptizare. Hoc tamen necessitate instante interdum egit. Contra sapientiam saeculi. Sapientiam dicit philosophorum quae sic dicitur, etsi non sit: attamen illa est quae verbosos facit, per quam crux, id est mors Christi, evacuatur; et impossibile secundum naturam judicatur, ut Deus immortalis moreretur. Ibi compositio verborum quaeritur, ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat. Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt. Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit. Ideo non misit me in sapientia, quia praedixerat quod eam non reciperet in praedicatione evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio praedicatorum suorum: et sic factum est. . Id est crucis fide aeternitatem provenire mortalibus: ut ibi salus reperiretur, ubi stultitia creditur. . Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, Non autem ait, forsan pro se, qui solus inter apostolos saecularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanae dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen haec nihili pendit, nec usus est eis. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam saeculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quaerens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter praecederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanael doctus, in apostolum non est electus. . De se, sed de Deo, quod ibi ostenditur: qui gloriatur, in Domino glorietur. Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis. .
Copyright information for VulgGlossa