1 Corinthians 15

. Si retinetis illud Evangelium, id est resurrectionem mortuorum, ea ratione qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem Christi. Quod est, si non tenetis resurrectionem mortuorum. Incassum est fides quae non accipitur sub spe resurrectionis. . Et hoc dixi secundum Scripturas. Inquit enim Osee: Ose. 6.. Si mortuus et sepultus resurrexit, ne dubitetis mortuos et sepultos resurgere. Prius quam aliis viris quibus apparuisse legitur in Evangelio, aliter contrarium esset ei quod primo mulieribus apparuisse legitur. . Abortivus dicitur quia extra tempus legitimum natus, id est antequam debeat, vel post et tardius renatus apostolatum accepit, jam Christo assumpto. Vel similis abortivo, quia sum minimus, vel tempore et vocatione, non dignitate, labore et praedicatione. Hoc causa humilitatis vere dixit, et probat dicens: Cur ergo Apostolus? Primum sola gratia, cum non praecederent nisi mala merita. Sed post per gratiam incipiunt merita. . Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne voluntas sine gratia Dei putaretur aliquid posse, subdit: etc Arguit eos: quia cum haec manifesta fides esset apud omnes ecclesias, illi tamen inde desciverant. . Hucusque Christum resurrexisse ostendit. Nunc per resurrectionem ejus probat resurrectionem mortuorum. Negabant pseudoapostoli Christum vere passum fuisse, aut sepultum, aut resurrexisse vel in carnem venisse. Haec et alia ideo inferuntur, ut erubescant Corinthii sequentes errorem pseudoapostolorum, quem absurda haec consequuntur, quae etiam ipse damnat. Ne ergo in hoc errore remaneant, dicit: etc. Non min re, sed majore fortassis scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperatur veritas. . etc. Si Christus non resurrexit; Christus in morte retinetur. Et si in morte, tunc et in peccato, quod est causa mortis Et si in peccato tenetur, peccata vestra remittere non potuit. Et ita adhuc estis in peccatis vestris, quae remissa vobis credebatis, et sic est vana fides ves tra. . Ecce primitiae, homo et homo, homo ad vitam, homo ad mortem, sed ille non nisi homo, iste Deus et homo. Per notatur similitudo et causa, quia sicut ex corruptione Adae ad mortem, ita ex spiritu Christi ad vitam. Ordines exponit, ut de re certa: et tempora quando factum sit, et quando futurum sit, ut resurgant mortui. Alia littera: scilicet resurgent. Itaque qui in Christum credunt, et minus eo digni sunt, resurgent posteriores tempore, et dignitate minores. Et qui sint Christi, exponit subdens: etc. Hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta finis erit mundi et consummatio omnium. Dum durat mundus, angeli angelis praesunt, daemones daemonibus, nomines hominibus: ad utilitatem viventium, vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis in angelis et hominibus omnis praelatio cessabit, non erit inter praesidentes et subditos illa dissensio. Tunc autem notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel coelestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia. Sensus est: Oportet regnum ejus interim manifestari, donec omnes inimici eum regnare fateantur: dicendo excludit majorem manifestationem, non ampliorem regni permanentiam. Unde alibi: etc. Non ut tunc avertantur, sed ut nihil amplius requirant. Inter alia constat quod et potestatem suscitandi habet Christus cum subdit: Modo Christus regnat, et tunc regnabit: sed novissime, id est post omnia destruetur mors, quia amplius non dissolventur homines sicut haeretici arbitrantur. Quia non erit aliquid quod destruat; postquam hoc mortale induat immortalitatem. Cui inimicamur: vel ipsa nobis. Iterum commendatio resurrectionis. Qui sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui esse subjectus: Ipse enim principium est omnium. Quia cum dicet omnis creatura Christum esse suum caput, Christi autem caput, Deum, non tantum in omnibus, id est in confessione omnium, unus erit Deus, sed et omnis creatura fatebitur ipsum esse ex quo sunt omnia. Ipse est finis quem supra toties concludens posuit: post membratim explicat quae sit consummatio futura. Quae desiderari possunt. membris suis: quia praemium virtutis erit ipse qui dedit virtutem, quia Deus erit unde satientur. Id est pro peccatis delendis. Vel, pro se mortuis faciendis ad similitudinem mortis Christi, quid facient cum non sint vitam habituri? etc. Ita ut nec Christus surrexerit? ut quid baptizantur cum peccata non dimittantur, si Christus non resurrexerit? . Vel: Ecce Apostolus jurat ut sciamus quia verum jurare non est peccatum, sed non ideo in dubiis jurandum est; et tutius est non jurare quam consuetudine jurandi pejerare. Falsum vero jurare, gravissimum est peccatum. Contra praeceptum non est juratio: quae non est a malo jurantis, sed increduli vel infirmi, qui aliter non credit. Id est agens rationabiliter quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam, id est disputavi. Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora, dicentes: Quis inde venit? Non audivi vocem cujusquam inde venientis. Quibus dicitur: Stulte, si pater tuus surgeret, crederes? Dominus omnium surrexit, et non credis. Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro, et non credis jam immortalis, qui denique testimonium habet in coelo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis. etc., a pseudo; qui de medicina quaerunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciant. etc. THEODOR. Bonos hic leves vocavit qui facile decipiuntur. Hoc nolite, sed a corpore; et sic eritis et post: illis consentiendo, quia ignorant Deum. Hactenus per rationes probavit resurrectionem mortuorum, modo per ipsam rerum naturam posse fieri ostendit; quasi dicat per haec probatur: sed tamen aliquis depravatus sic loqui posset, quasi mortuorum resurrectio per naturam fieri non possit: quasi dicat: Non poterit aliud esse quam modo, id est passibile et mortale. Respondet Apostolus: id est qui non attendis quod quotidie vides in grano. Ita mortuus poterit vivere, et meliori corpore: ut quod seminas, melius surgit. . Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo vestitum resurgit multa secum habens incrementa, ita mortuus Dei virtute poterit vivere, et meliori corpore resurgere. Ita et nobis reformabit corpora nostra antiqua, ut Job ait: Sed erit differentia in gloria et dignitate, quamvis de eadem sint natura. Sicut non omnis caro est ejusdem dignitatis, licet de eisdem elementis, et hoc est quod ait: Omnis caro corpus, sed non e converso: ut lignum. Resurgentium corpora sunt coelestia; terrestria antequam moriantur, quia ex Adam. Et quia Christus coelestis est, ex eo corpora coelestia dicuntur, et non jam caro dicuntur. Ex Adam vero, quia terrestris est, terrestria corpora denominantur. etc. etsi idem denarius, id est vita aeterna omnibus. Una est enim beatitudo, quam justi percipiunt; sed dispar retributionis qualitas. Cum sint autem resurgentes imparis claritatis, tamen Deus est omnia in omnibus, quia Deus charitas est, et per charitatem fiet; ut quod habent singuli, communiter sit omnium. Id est, quamvis homo ex quo concipitur usque ad dissolutionem sit in corruptione et post vermibus scateat, tamen surget in incorruptione. . Id est quod nihil habet ab anima, nisi quod sensificetur per eam, sicut animalia. Transiens in naturam spiritus, id est habens quaedam spiritualia, quia agile, leve, cibis non indigens. Cum dixit corpus transiturum ad incorruptionem, corruptionis mentionem facit, ut ostendatur major dignitas resurrectionis. Vere surget corpus spituale, quia modo est, id est constat esse; quandoque Sicut enim animales sumus quia pater noster carnalis factus est in animam viventem: sic erimus in resurrectione spirituales: quia Pater noster spiritualis factus est in sua resurrectione in spiritum vivificantem. Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis. Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem. fuit in eo illud Sic et de nobis poterit fieri. . Vere primus est in animam viventem; quia de pulvere terrae formatus est animalis et passibilis ex natura. quia id est quia divina natura fuit humanae unita, ideo id est spiritualis in resurrectione; et quia primus pater fuit terrenus, tales sunt omnes. Dicitur esse Christus, quia non humano ritu, sed divino nutu conceptus est et natus. . Judaei credebant futuram resurrectionem, sed more hujus vitae, ut nuberent et generarent: unde sadducaeis quidam non poterant respondere de septemvira muliere, de resurrectione enim erant hi carnaliter cogitantes: sed hoc Apostolus removet, dicens: Per carnem et sanguinem, ventrem et libidinem, id est opera carnis (quae ibi non erunt) significat. Ne putares secundum substantiam carnis hoc dici, aperuit. Ideo dixit quod caro non possidebit regnum Dei: quia corruptio mortalitatis, quae nomine carnis hic ostenditur, non possidebit incorruptibilitatem. Vel (secundum Hieronymum qui vivos repertos non morituros asserit, ad Marcellam scribens) omnes mortui resurgent, et non omnes vivi reperti immutabuntur, sed soli sancti. Id est in novissimo signo, quod dabitur, ut ista impleantur. Haec tuba est clamor de quo dicitur: Tubae nomine aliquod evidens et praeclarum signum dicitur, quod vox archangeli et tuba Dei alibi dicitur, et in Evangelio appellatur vox quam audient mortui qui in monumentis sunt et procedent, etc. Exponit quomodo hoc fiat, vel qualis sit immutatio. . Id est destructa in victoria Christi; vel in hoc quod modum vincendi excessit, Christum invadendo; vel mors est peccati delectatio cum consensu, quae victa est in hoc quod servi Dei vincent concupiscentias carnis suae. Haec sunt verba prophetae, vel Apostoli laetantis et morti insultantis in persona resurgentium, ut certior sit resurrectio: quasi dicat: Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: qua in corporibus resurgentium absorpta es; aeterna constabit. . .
Copyright information for VulgGlossa