1 Corinthians 6

Occasione hujusmodi judicii incipit agere de judiciis, in quibus multis modis peccabant Corinthii, velut, quod contemptis fidelibus infideles judices adibant, vel stultos judices constituebant, et litigabant, et fraudabant, et alia hujusmodi faciebant. Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur. . Quia dixerat Apostolus eos posse de his minimis judicare, determinat, qui ad hujusmodi negotia definienda sint constituendi, scilicet, contemptibiles qui sunt in Ecclesia. Majores enim spiritualibus intendere debent. AUG., lib. de opere Monac. c. 20. Sapientes igitur qui in locis consistebant fideles, etc., usque ad vel interveniendo praecidendis. Terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis dotati sunt, terrenis non debent negotiis implicari; ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Cavendum est tamen, ut hi qui donis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed vel aliis quibus dignum est tractanda committant, vel per se gerant. . Quos juvare deberetis, et sic regnum perditis, et pejus, quia scientes. Nota quod toties repetit, quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis. . Nota repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiae. Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi: Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam. Propter haec non sunt repetenda, tamen esca debetur ventri. Per haec nota necessaria naturae, et ideo licet repeti. Sed non multum pro his laborandum, quia destruentur, et ideo licet de his fieri judicium vel praetermitti. . Non potest non esse sanctum corpus, quo sanctificatus utitur Spiritus. etc. Sicut membra omnia quae una eademque anima reguntur, unum corpus sunt, ita omnes qui eodem Spiritu sancto vivificantur, unum in Christo corpus efficiuntur. Quia corpus accepit, et corporum caput est. Tradunt physici, quod adeo uniuntur, quod si sanguis eorum commisceretur, omnino conjungeretur. etc. Non substantiae identitate sed participatione, cum ei sic adhaeret hic per fidem accedens, ut sit particeps beatitudinis ejus, quod tunc plene erit, cum satiabitur desiderium ejus in bonis immutabilibus, scilicet in ipsa Trinitate Domino suo cujus est imago. Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci. Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus, ut illud. Non dicitur propter quantitatem fornicationis, quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio, vel majora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata. Ex hoc patet quod Spiritus sanctus est Deus; si enim non esset Deus, templum utique nosipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius Trinitatis, sancta Ecclesia est. Portare Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere. Si non parcis tibi propter te, parce vel propter Deum qui te sibi fecit domum. Quam si evertis, peccas in Deum, quod grave est genus peccati; aliud vero genus est peccare in hominem.
Copyright information for VulgGlossa