1 Kings 18

. . Abdias princeps exercitus Israel, cujus nomen interpretatur servus Domini, illos praefigurabat qui ex principibus Judaeorum crediderunt, et erant occulti discipuli, ut Nicodemus et Joseph. . RAB. Et Redemptor noster contra mundi principem ac satellites ejus decertans ac superans, altare Domini quod destructum fuerat, id est fidelium corda a labe iniquitatis purgans, aram Deo dedicat, quae ex duodecim lapidibus constructa memoratur, quia ex his qui propheticam et apostolicam fidem seu doctrinam sequuntur gratissima ara Deo construitur, in qua sacrificium laudis in odorem suavitatis offertur. . ID. Ex contrito videlicet corde et humiliato, etc., usque ad in aeternum gratulando canamus: . RAB. Sic Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos et colligent omnia scandala de regno ejus et mittent eos in stagnum ignis, ubi cruciabuntur secundum duritiam et impoenitens cor eorum. ISID. Nascente Christo Dei Filio inter homines et teneritudinem carnis nostrae accipiente, postquam mortem gustavit, et victor de mundo ad coelos ascendit, imbrem gratiae divinae per septiformem Spiritum de supernis ad terram misit, qui nos a peccato mundaret, et spirituales fructus gignere faceret. RAB. In virtutibus Eliae qui potentia Dei pollebat in infirmitatibus suis, quid de se poterat agnoscebat. Ibi ostendebat quod acceperat, hic quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur, in infirmitatibus servabatur. . .
Copyright information for VulgGlossa