1 Peter 1

Discipulos Salvatoris invicti, toto orbe diffusos et peregrinos in hoc saeculo monstrat, et praeteritae vitae poenitere suadet et in novam vitam proficere, tota cum sollicitudine exhortatur Simon Petrus, filius Jonae, provinciae Galilaeae, vico Bethsaida, frater Andreae apostoli. Bed. Advenae Latine, Graece proselyti, etc., usque ad habentes: Anno ascensionis mortuus est Stephanus, et multi timore dispersi. Omnes hae provinciae Graecorum sunt in Asia, sed est et alia Bithynia in Europa: de qua illi qui in Asia sunt Bithynii originem habuerunt. Illa autem quae in Asia est Bithynia, major Phrygia vocatur, quae Hiera flumine a Galatia disterminatur. Sine gratia Christi, ad pacem reconciliationis ejus nunquam venitur, nihil pacificum nisi per gratiam ejus habere valemus. Id est nulla adversitas retrahat vos a laudibus Dei, omnis tribulatio invitet vos ad laudem, quia omnia ad felicitatem multiplicantur: ut quod bene coepistis, perfecte compleatis. Bed. Cum nostris meritis generati essemus ad mortem, etc., usque ad ut per munditiam sitis coeli et sedes Dei. Naturaliter non est anima incorruptibilis, sed gratia Dei per fidem et justitiam ad intellectum perficitur incorruptibilis. Qui dedit vobis credentibus potestatem filios Dei fieri, posuit in vobis illam perseverantiam, per quam haereditatem in coelis accipiatis, quia qui non servaverit disciplinam Patris non meretur haereditatem ejus. Nullus suae libertatis potentia custodiri valet in bonis, nisi ille perficiat a quo initium bonae actionis habetis. Laborate de fide per fidem, venturi in salutem aeternam, quae etiamsi modo non apparet, tamen parata est revelari, si nos fuerimus parati. Si, id est quamvis oporteat. Vel, non deficiamus. etc., Cum judex laudans vestram fidem, dicet: etc Matth. 25.. Bed. Patientia sanctorum auro comparatur, etc., usque ad unde et subjungit: etc. Ut laudabiles et gloriosi sitis per constantiam id est in die judicii, quando revelabitur quam magnae potentiae sit Deus. ut dicatur vobis: Matth. 25.. . Haec salus multum est amanda, quia de hac salute multum exquisierunt, quando vel quo ordine salus aeterna mundo adveniret; unde dicitur: Matth. 13.. Palam hominibus loquendo et exponendo ea quae in occulto internae contemplationis ipsi cognoverant. etc. Quod tempus, id est quo anno, vel sub quo principe. Quale, bellicosum vel pacificum, vel quo ordine, per partum virginis, vel quo alio modo. Archangelos et propinquos, vocat spiritus, per quos operatur Dominus, quia Christo sunt subjecti. Duae sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam. Una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in coelum ante oculos apostolorum. Restat tertia, et ipsa erit in conspectu hominum, cum in majestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua. Hoc ideo dicit ut moneat illos curam gerere salutis oblatae, quam sic amaverunt priores sancti. BEDA. Spiritus in prophetis, spiritus in apostolis, ita apparet, quod prophetae et apostoli eamdem salutem nuntient. Illi venturam, isti impletam. Una itaque Ecclesia, cujus pars praecessit adventum Christi, pars sequitur. Quia tanta gratia vobis est promissa, ut revelate videatis illam quam nunc vident angeli, tanto amplius digni esse curate, ut eam percipere valeatis. Securi exspectate mente, et corpore casti. Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum carens, ne citius adveniat, metuit. Et secure possitis exspectare, sitis filii obedientes Patri corripienti. Id est sanctificatum et sanctificantem vos ut in omni conversatione sitis sancti: unde: etc. . etc. HIER. Ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus operior cum tremore reddere novissimum quadrantem. Et tempus quo mihi dicatur, Hieronyme, veni foras. Ut possitis esse sancti, habete conversationem vestram in timore, tempore vestri incolatus quandiu in hujus mundi exsilio estis. hoc dico si Deum invocatis, quasi dicat: Non vere Deum invocatis, nisi solliciti et timidi sitis. . Ordo litterae est: sed pretioso sanguine Christi, quasi agni incontaminati et immaculati. Hic tangit leviticas et sacerdotales celebrationes. Significat autem animam mundam per justitiam quae offertur Deo. . .
Copyright information for VulgGlossa