1 Peter 5

Cum supra distincte monuisset liberos et servos, viros et ipsas mulieres, post interpositam communem exhortationem, sic alloquitur senes et juvenes. Nolite praedicare Evangelium, ut de Evangelio vivere possitis, id est tantum intuitu supernae mercedis. . BEDA. Postquam seniores, quomodo praeessent, etc., usque ad continuo generaliter admonendo subdit: senes quidem docendo, juvenes autem subsequendo. BEDA. Quae sit gratia quam Deus confert humilibus, etc., usque ad sequitur congrua merces exaltationis. . etc. Sicut rugitus leonis impedit aures, ne alium sonum excipiant, sic diabolus fidelium mentes terrendo, et illicita suggerendo, a via veritatis, ne vocem Christi audiant, avertit. BEDA. Tanto majorem habete fiduciam, etc., usque ad pudeat vos solos prae omnibus non posse pati. . Vobis, inquit, non ut imperans, sed obsecrans et contestans auctoritate Scripturarum hanc esse veram gratiam quam scribendo praedico, quia non est in alio aliquo salus, in quo oportet vos salvos fieri. Vel, obsecrans vos, ut hanc gratiam in qua statis, et qua imbuti estis, esse faciatis veram gratiam vestram et teneatis ut proficientem vobis. Qui gratiam spernit non gratiam minuit, sed hanc non suam, id est non sibi utilem reddit. BED. Romam vocat Babylonem propter confusionem multiplicis idololatriae, etc., usque ad pressura diaboli non potest esse immunis. .
Copyright information for VulgGlossa