1 Samuel 13

etc. RAB. Per anticipationem dicit de Isboseth filio Saul, etc., usque ad et non toto tempore vitae suae populum judicaverat ut alii. ID. Urbs est Phinees filii Eleazari, etc., usque ad viri cum Saul remanentes catholici Christo firmiter adhaerentes. . ID. Absconsis scilicet, etc., usque ad sociaverunt se cum suis in praelio. . ID. Videtur quibusdam Saul inculpabiliter sacrificasse, etc., usque ad et ideo merito culpatur et stultitiae arguitur. EUCH. in lib. Reg. ex Aug. Non sic accipiendum est quasi Dominus Saulem in aeternum paraverit regnaturum, et hoc noluerit servare peccanti: sciebat enim peccaturum. Sed praeparaverat regnum ejus, in quo esset figura regni aeterni, unde addidit: Stetit ergo et stabit quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non fuerat regnaturus in aeternum; nec progenies ejus; ut saltem per posteros, alter alteri succedentes, videretur impleri quod dictum est in aeternum. Reprobatio Saulis, ablatio regni Judaeorum. David ei superstes, Christus populo Judaeorum successurus. Non quasi ubi sit nesciens, sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri, sed ipsi quoque Unigenito, qui venit quaerere quod perierat, sic jam non eramus ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. Quaeret ergo sibi, dixit: suum habebit, unde in Latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et acquirit dicitur; quod satis apertum est. Sine praepositione etiam quaerere intelligitur acquirere, ex quo lucra vocantur quaestus. David significat, vel ipsum mediatorem Novi Testamenti, qui figurabatur in chrismate in quo unctus est David, et progenies ejus. RAB. Diabolus quoque per paganos, etc., usque ad sed futuram inquirimus. . .
Copyright information for VulgGlossa