1 Samuel 20

. RAB. Gradum vocat parietem, quo medio inter se et hostes, per domus fenestram evasit, ubi erant obsidentes. . ID. Prolepsis est, id est, anticipatio, etc., usque ad sed Domino pro illo vindicante. ID. Ut a perditione inimicorum David ostenderetur immunis, quia diligebat eum secundum legem Dei. Qui etsi morte praeventus regnum terrenum cum eo sicut sperabat habere non potuit, absque ulla dubitatione regni coelestis consortium cum eo quem pro virtutibus diligebat, cum esset et ipse vir, virtutum accepit. quasi dicat, Amas inimicum meum adversans mihi, in quo ostendis adulterino te conceptum concubitu. Nam legitime nati arctius amant patres. RAB. Quid est quod Jonathas volens servare David, etc., usque ad sed quem Moses et prophetae praedixerant ignorabat. . .
Copyright information for VulgGlossa