1 Samuel 22

RAB. Significavit quod Redemptor noster, peracta passione et redemptione humani generis, de Israelitica plebe in Judaea primum Ecclesiam collocavit, de qua et carnem sumpsit. Ubi fratres ejus, id est, apostoli et domus patris ejus, id est, qui crediderunt ex Judaeis, venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustiis constituti, etc. Quibus scilicet, ait: Matth. 11.. ID. Censu scilicet peccatorum quem diabolo persolvunt, dum exhibent membra servire iniquitati ad iniquitatem; necesse est ut tales in amaritudine animi poenitentiam agant, et ad David veniant, id est, ad Christum cunctis gentibus desideratum, ut fiat eorum princeps. . ID. De improviso Gad inducitur. Nulla enim fit mentio ejus in praecedentibus, sicut et Elias, ubi dicitur: III Reg. 17.. Ex ore igitur Domini Gad propheta dixit ad David, ut non moraretur inter gentes in terra polluta, sed in terram Judae redeat, ubi juxta voluntatem Domini persecutionem sustineat. . .
Copyright information for VulgGlossa