2 Chronicles 13

. RAB. ex Hieron. Civitas est quam cepit Jesus rege illius interfecto, quam dicunt vocari nunc Sebasten oppidum Palestinae, ubi Joannis Baptistae conditae sunt reliquiae. Legimus autem in Regum, quod Amri rex Israel emerit montem Semeron a quodam Semer, et aedificaverit in vertice illius civitatem, quam ex nomine domini, scilicet Semer, Semeron appellavit. . RAB. Civitas in proximo lapide ab Elia ad dexteram euntibus Neopolim, quae prius Luza, id est Amigdalon vocabatur, et cecidit in sortem Benjamin juxta Bethan et Hai, quam expugnavit Jesus rege illius interfecto. Civitas est in tribu Juda. Unde et villa pergrandis Ephrea contra septentrionem in vicesisimo ab Elia milliario hactenus vocatur. Non Jeroboam, in cujus vicesimo anno secundum librum Regum imperavit Asa filius Abia super Judam et Jerusalem, sed Abiam, qui accepta Bethel idola reservavit Israeli in scandalum, ut Hebraei asserunt. . .
Copyright information for VulgGlossa