2 Chronicles 18

. etc. Hi sunt haeresiarchae qui perditorum turbam per errorum devia ducunt, et in mortis praecipitium mergunt. Josaphat affinitate conjunctus est Achab, et descendit ad eum in Samariam contra hostes in auxilium: et illos significat qui de catholicis ad haereticorum amicitiam se inclinant: qui licet a rectae fidei non recedant tramite, tamen errantium societatem atque communionem non devitant. Contra quos dicitur: Tit. 3.. Unde Josaphat per Jehu videntem filium Anani, illius scilicet prophetae qui Asa increpaverat arguitur, qui impio praebuerat auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeretur. GREG., lib. II Moral., cap. 15, tom. 1. Solium Domini angelicae potestates, etc., usque ad et tanto durius reperetur ad poenam, quanto securius viveret in culpa. . .
Copyright information for VulgGlossa