2 Chronicles 35

etc. RAB. Admonemur, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis, sicque pascha Domino celebremus, I Cor. 5..Mystice autem Josias, id est fortitudo Domini, Christum significat, de quo legitur: Psal. 23.. Interpretatur etiam Josias salus Domini, et Matth. 1.. Ipse zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis, qui per prophetam dixit: Psal. 68.. De quo alibi: Matth. 3.. Hic celebrat verum phase octavo decimo anno regni sui: quia octava aetate generali resurrectione donata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad aeternae beatitudinis denarium, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus. . Tradunt Hebraei arcam tempore Achaz de templo fuisse elatam, simulacris ab eo in templo missis, et in domum Sellum viri Oldae avunculi Jeremiae fuisse traductam. Non enim poterat esse simul cum simulacris. . etc. Quia ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam, et in conspectu conditoris sui in coelesti Jerusalem, in aeternum gaudebunt: quia videbitur Deus deorum in Sion, quia mirificavit misericordiam suam in civitate munita. . Quia ex verbis Jeremiae, et aliorum prophetarum potuit voluntatem Domini cognoscere, qua judicandum erat in populo peccatore. Unde et Rabsaces dixit de Sennacherib rege Assyriorum: Psal. 83., quia prophetae praedixerant eum esse ascensurum, quod eum minime latuit Interfectio Josiae qui a Pharaone Nechao interfectus est in Mageddo significat antiqui hostis persecutionem adversum praedicatores, quos neci tradere et de Ecclesia auferre conatur, ut facilius totam plebem invadere et dissipare possit. Interpretatur enim Pharao dissipans, Nechao percutiens, Mageddo de tentatione. Permittitur quippe diabolus consurgere adversum sanctos: et hoc totis viribus certat, ut tentando gregem Dei percutiens eos prius dissipando auferat, quorum solatio alii contra hostem dimicant. . .
Copyright information for VulgGlossa