2 Chronicles 36

. Nechao regem Joakim constituit, imposuit mulctam terrae centum talentis argenti: quia diabolus pensum servitii a populo perditorum expetiit, ut tam sensu quam eloquio parati sint ejus obsequio. Notandum quod de eodem Joakim filio Josiae in Regum ita scriptum est: IV Reg. 24.. Josephus tamen dicit: Dum rex Babylonis intrasset civitatem, fidem nequaquam servavit, sed juvenes fortissimos et pulchritudine decoros occidit una cum rege Joakim, quem ante murum insepultum projici jussit. Filium vero ejus Joachin constituit regem universae provinciae. Eos autem qui erant in dignitatibus constituti numero tria millia, duxit in Babylonem, inter quos erat Ezechiel adhuc puer. Hic ergo finis habuit Joakim regem qui vixit annos decem et triginta, regnavit autem undecim annis. Successor vero regni Joakim rex nomine Ononimus regnavit mensibus tribus et diebus decem. Sciendum autem, quod cum semel quis cuilibet vitio se mancipaverit, multis dominis obnoxius erit. Unde Joakim quem Pharao ante censum sibi solvere coegit, hunc Nabuchodonosor rex Babylonis tribus annis servire compellit. Nabuchodonosor eumdem significat quem et Pharao; principem scilicet confusionis et rectorem tenebrarum harum. Cum autem diabolus aliquem sibi censum peccati solvere coegit, totum in dominium suum redigit, et plenum servitium exigit, persuasione scilicet, delectatione, consensu, cogitatione quoque, locutione, et operatione. HIERON., quaest. in Paral., tom. 3. Sciendum quod nomen istius Joachin, etc., usque ad praepositorum depravati exemplis cedunt cum ipsis in praedam diaboli. . Sedecias significat eos qui regimen in populo Dei suscipiunt: interpretatur enim Sedecias justus Domini. Illi enim accipiunt sedem justitiae ad exercenda opera justitiae, honoris et officii accipiunt dignitatem, maxime quia filii Josiae, id est salutis Domini, per gratiam baptismi et unctionem chrismatis nuncupari merentur: sed degenerantes relabuntur in vitiorum foeditate, et se subditos convertunt ad impietatem, nec fidem quam Deo promiserant, custodiunt, nec cum hominibus pacis foedera servant. Tales quotidie lex divina, prophetarum, et apostolorum miracula e peccatis recedere, et ad Dominum per poenitentiam reverti monent: sed semel indurati, verba salutis despiciunt, unde Deus iratus mittit contra eos regem Chaldaeorum, id est, diabolum cum satellitibus suis, id est, spiritualibus nequitiis, qui nulli parcentes aetati, nulli deferentes dignitati, quoscunque capiunt, in Babylonem, id est, in confusionem tranferunt; et domum Domini incendunt, quia fideles, qui sunt templum Dei, blasphemare compellunt. Muros Jerusalem destruunt, cum custodias pastorum decjiciunt, turres comburunt, cum praelatos per illicita desideria exurunt: omne pretiosum demoliuntur, cum eos qui de virtutis et scientiae praerogativa sibi applaudunt, ad nihilum redigunt. Finis libri Paralipomenon similis principio libri sacerdotis Esdrae: unde quod ibi exposuimus, hic replicare non est opus. De Cyro quoque quomodo Christum significet, et quae de eo dicantur, et quae ad ipsum referantur, in Isaia exposuimus. RAB. ex Beda. Salomon templum Domini septem annis construxit in Jerusalem, etc., usque ad scilicet et civitatis Dei de qua ejecti fuerant, recipiunt. . .
Copyright information for VulgGlossa