2 Corinthians 11

etc. Quasi: Glorior de regimine (quod videtur insipientia). sed etc. Insipientiam dicit gloriationem secundum carnem, ne in eo illis videatur inferior quam ipse quidem non curat, sed prodest Corinthiis de ea agere. Quia dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui. Quasi dicat: Et si gravem, vos tamen patienter ferte. Aemulatio est propter alienum statum motus mentis, vel in bonum vel in malum. Hic amoris est, non livoris, quia diligit eos aemulatione Dei, id est quam Deus spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea quae dicet, amore eorum se dicturum, non ut ad laudem ejus proficiant, sed ad horum profectum. A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitate mentis (etsi non corporis) servare. Virginitas carnis, corpus est intactum: haec virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta: haec est omnium fidelium. HIER. Serpens Evam de Deo mentiendo seduxit, etc., usque ad penitus non esse, aut aeternam non esse affirmat contra auctoritatem omnium Scripturarum. Non missus. Si aliquid majus vobis sit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent, quod non utique majus esset, sed contrarium. Supra egit de pseudoapostolis, nunc de veris, quibus Paulus inferior videbatur; quia non fuerat cum Jesu conversatus. Hoc non ad apostolos pertinet, quia non erant eloquentes, sed ad pseudo, qui componebant verba. Imperitus ergo sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei, quae pertinet ad salutem. Minus non feci, sed plus: quia gratis, unde mihi irascimini, et alios mihi praeponitis: cum hoc non sit peccati, sed gloriae. . HIER. Sicut Christus semel statuit, nec negavit, necesse est ut etiam ego non mentitus ita faciam. Gloriantur in accipiendo, sed me non accipiente, non accipient. etc. Id est, similes nobis. id est, in hoc quod glorientur se esse similes nobis. . Ad tentandum eos quos ita erudire opus est. Vel ad decipiendum prout justum est. Ad hoc magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos daemones, fictos amicos; eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos. . Id est, retributio data in fine vitae quia sicut pseudo peritura appetiverunt, ita et ipsi peribunt, et sicut ministri justitiae aeternae, ita et ipsi erunt aeterni. . In hac substantia gloriae, id est, in gloria carnis quam putant substantiam, id est, ita amant ac si per eam credant se subsistere. Quia haec ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait, . Id est, decipit. In faciem caeditur is, in cujus os injuria irrogatur. Hoc faciebant quidam Judaei qui eo quod essent de genere Abrahae, detrahebant illis, eo quod essent incircumcisi et se praeferebant, nobilitatem carnis sibi vindicantes: quos Corinthii tolerabant, et Apostolo praeferebant. . Hebraei dicuntur ab Heber, qui in confusione linguarum solus retinuit linguam naturalem. Et quia multi sunt Hebraei, qui non sunt Israelitae, sicut proselyti, addit: AMBR. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. Occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia. Judaeis mos erat in synagoga contra legem agentes verberare correctionis causa. Unde Paulum legem impugnantem quinquies verberaverunt, et in unaquaque correctione triginta novem ictus ei dederunt, quadragesimum pro misericordia condonantes. In ultima vice corrigia subtracta. Vel, in unaquaque percussione una minus. . etc. Quos diabolus (cum in civitate occidere non posset) ei excitabat in via, cum tamen nihil ferret, quod latrones cuperent. Ubi ergo promissio Dei: Luc. 12. Sed novit medicus, cui nos semel commisimus, haec adjutoria quando apponat, quando subtrahat. Quanto major charitas, tanto majores plagae de peccatis alienis. Unde: Urunt omnes tribulationes, sed non ad consumptionem, imo ad purgationem. Iste affectus purgat: quia de charitate venit. Omnes qui scandalum patiuntur frixorium sunt habentium charitatem, id est ossium quae ferunt carnes, id est perfectorum qui portant et regunt carnales; unde: . Quia fert mihi testimonium per signa et prodigia. . .