2 Corinthians 2

Parcens non veni, quod promisi, cum primam misi epistolam, scilicet vel iterum esset tristitia sicut fuit, auditis eorum peccatis. Corrigendo, increpando quocunque modo, vel per epistolam vel praesentiam. . Ad hoc enim corripiebat Apostolus, ut ostenderet quo amore illos diligeret, de quorum peccatis plus illis dolebat, qui non hoc affectu corripit, contristat. Insultat enim, qui non condolet fratri. Praecipit fornicatorem illum, quem prius Satanae tradendum indicaverat, recipi, quia correctus erat. etc. Non omnibus onus tristitiae impono, propter illos qui de peccatis doluerunt. Quae etsi pro temporis quantitate vel alio modo non satis digna poena videtur, in hoc tamen non est parva aestimanda, quod fit a pluribus quibus congregatis Satanae traditus est. Magnum utique dolorem patitur, qui delictum suum plures videt horrere. Et ita sufficit, quod a pluribus objurgetur. Recte homini pro peccato afflicto ignoscere et subvenire per consolationes praecipit. Si enim correctus in animo dolet, mox habet fructum. Haec est enim vera poenitentia, cessare a peccato. . Cum propter eum recipiendum scripserim, propter hoc etiam scripsi, ut quos expertus sum mihi obedientes in ejectione, cognoscam an in omnibus obedientes sint futuri. . Ideo debemus condonare, ne decipiamur a Satana, per nimiam asperitatem. Saepe enim propter asperiores animadversiones in desperationem infirmus praecipitatur. etc. Post interpositionem de recipiendo fornicatore, redit ad ipsos, ostendens quod sicut culpa eorum fuit, quod non venit Corinthum, sic quod non profecit in Troade, dum apud eos impeditus moratur Titus, sine quo non poterat ibi proficere, quia forsan lingua eorum Titus expressius uti poterat. Quia solus non poterat fideles instruere, et simul perstrepentibus incredulis repugnare. etc. Id est Christum, qui velut odor procedens a Patre notificat eum invisibilem: sicut aliqua res quae non videtur, per odorem cognoscitur, et in quo loco sit, intelligitur. Vel miracula vel doctrinae verba quibus ad notitiam ejus venitur nomine odoris intellige. Scilicet ut olim hostia legalis, ita modo praedicatio vera, et sincera fama apostolorum. Dei Patris odor, Christus: odor Christi sunt apostoli in quorum vita et praedicatione Christus ostenditur, non blasphematur. Sicut de malis dicitur: Ut de nostra praedicatione procedat mors, inde ruentibus in aeternam damnationem. Hic pseudoapostolos tangit, qui corrupta doctrina veritatem violabant, de quibus Isaias ait:
Copyright information for VulgGlossa