2 Kings 21

RAB. Cujus tempore Isaias ut tradunt Hebraei lignea serra per medium serratus est, quia princeps Sodomorum appellavit eos, vertentes ei in crimen quod dixerat: Isa. 6.. Deo dicente: Exod. 33.. ID. Manasses ad idola se convertit et abominationes. Locuto Deo vel Domino ad eum, attendere noluit; ideo victus ductus est in Babylonem, coangustatus oravit Dominum intente et egit poenitentiam valde, et exaudita est oratio ejus, reduxitque eum in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse est Deus. Ergo post commissa scelera nullus de Dei misericordia desperet, sed magis per poenitentiam spem veniae habeat. . RAB. Josias omnem spurcitiam idolorum emendavit, et se in Dei cultu strenue exercuit, sicut de illo ante longe praedictum est per prophetam. . .
Copyright information for VulgGlossa