2 Peter 2

Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, praedicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant. BEDA. Per haereticos non solum in eis quos suae haeresi seductos associat, sed in eis quoque quos per impurissima facta sua et sacrificia vel mysteria exsecranda quae faciunt, in odium Christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes Christianos hujusmodi flagitiis mancipatos, via veritatis blasphemari solet. . ID. Si Deus apostatas angelos traditos poenis inferni, etc., usque ad in abyssi profunda sunt rapti. ID. Idem mundus est post diluvium qui et ante, etc., usque ad justi gloriam virae accipient. Hae civitates dupliciter in ignem sunt redactae, quia et primo eas per incendium cum adjacentibus terris in cinerem redegit, et cum loca incendii postmodum Mortui maris undis contexerit, servare adhuc voluit circumpositam regionem priscae speciem poenae. Nascuntur enim poma pulcherrima, quae et edendi cupiditatem spectantibus generent. Si carpas, fatiscunt et resolvuntur in cinerem, fumumque excitant quasi adhuc ardeant. Ignis qui Sodomitas semel punivit, significat quod impii sine fine sunt passuri. Quod terra fumigabunda, quod fructus pulcherrimi cinerem intus habent et fetorem, innuit quia dilectio carnalis, etsi stultis arridet, nil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservant, vel ut fumus tormentorum eis in saecula saeculorum ascendat. BEDA. Cruciabant justum iniqua proximorum facta et dicta, quae cernens, corrigere non valebat, ipse autem in bonis actibus se reservabat. Nec visis, vel auditis flagitiis se fuscabat. Dicitur item visu, vel auditu justus; quia nihil in illo videbant, nihil de eo audiebant, nisi quod pertinebat ad justitiam. . Pseudo et eorum sequaces, et ideo nolite eos sequi. BEDA. Et ante diem judicii soluti corpore poenas luunt, et in judicio graviora exspectant, quando corpore et anima cruciabuntur. . Ibi cruciabuntur iniqui, ubi angeli mali, qui prius contra Deum superbierant, et inde puniti sunt, jam non portant, sed potius abjiciunt judicium superbiendi contra Deum: quod est exsecrabile adversus seipsos, quia pro illo graviter puniuntur, et territi magnitudine poenarum, jam ab illo judicio praesumptioni desistunt: sed isti iniqui nondum desistunt. Vel torquebuntur ibi, id est apud Deum: ubi angeli non boni, non sustinent, sed vindicant si quid exsecrabile contra illos dicitur. . BEDA. Id est poenam pro malis operibus, et maxime illi qui cum corruptioni carnis serviant, et vesanis teneantur erroribus, conversationem justorum blasphemant, et eis qui sanum sapiunt, detrahere non cessant. . Non sunt imitandi pseudoapostoli, quia licet videantur utiles, nihil tamen in eis est nisi vanitas et immunditia. Superbe dicentes se esse justos, quamvis sit vanum, carnaliter desiderantes et luxuriose viventes pellicunt eos qui paululum refugerint a peccatis; qui cum similes eis sunt, tamen aliquatenus declinant eorum societatem, et a peccatis aliquatenus abstinent. etc. Immundus est omnis qui exaltat cor suum, ut qui paululum refugerint a peccatis, ad suum revertantur errorem et studeant in luxuria. . etc., etc. Si fugientes coinquinationem et animae et corporis quam mundus immittit; rursus implicati (sicut ante baptismum) superantur ab illis coinquinationibus, apparet quod facta sunt posteriora eorum deteriora prioribus: quia magis offendunt Deum quam ante baptismum, et majores poenas patientur, quia mendaces sunt promissiones factae in baptismo. . BEDA. In Proverbiis cum expositione positum est, etc., usque ad ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit.
Copyright information for VulgGlossa