2 Samuel 11

etc. RAB., ex Hieron. Id est, in vere, quando pulsa frigoris asperitate pabula reperiuntur jumentorum, etc., usque ad sed devicti sunt. RAB. David graviter peccavit, etc., usque ad qui tam grave vulnus peccati, humilitatis confessione sanavit. ISID. Puteus satietatis, vel puteus septimus. Ecclesia vero vocatur puteus aquae vivae, et huic puteo septenarii nomen numeri in Spiritus sancti significatione conjungitur, propter rationem Pentecostes, quo die de coelo Spiritus sanctus missus est. Ad quadraginta novem, id est, septies septem unum additur, quoniam unitas commendatur. Unde: Eph. 4.. Dono itaque spiritali, id est, septenario facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea Joan. 4.. GREG. Adhuc carnis corruptibilis pondere gravati non valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpae delectatio pulsare. Sed aliud est nolentem tangi, et aliud consentientem. Sancti autem viri tanto vigilantiori se circumspectione custodiunt, quanto se pulsari sinistris motibus vel transitorie dedignantur, ut si quid forte cor illicitum concupisceret, pressus per disciplinae magisterium oculus videre recusaret: sicut enim saepe tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculus deservire. Plerumque enim quaelibet res innocenti mente respicitur, sed in ipso conspectu animus concupiscentiae gladio confunditur. Non enim David Uriae conjugem studiose respexit, quia concupiverat, sed potius concupivit, quia incaute respexit. Justo vero retributionis examine qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo caecatur. Saepe autem jam intrinsecus concupiscentia dominatur, et illecebratus animus ad usus suos sensus corporeos famulari more tyrannidis exigit, suisque voluptatibus oculos servire compellit, et fenestras luminis aperit ad tenebras caecitatis. Unde sancti viri cum sinistra delectatione pulsari se sentiunt, ipsa per quae formae species ad mentem ingreditur, disciplinae magisterio lumina restringunt, ne pravae cogitationi visio lenocinata famuletur: quae si unquam subtiliter custodiri negligitur, cogitationis immunditia ad operationem transit. GREG. Saepe res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa; sicut aliquando culpa in facto, in scripto prophetiae virtus. Quis enim non detestetur quod David in solario deambulans Bethsabee Uriae concupivit uxorem, quem tamen a praelio revertentem ire domum monet, pedes lavare? Qui protinus respondit dicens: Arca Dei sub pellibus, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit eique epulas per quas mori debeat tradit. Tenet ergo David figuram ejus de quo scriptum est: Psal. 18.. Qui Bethsabee ad se jubet educere, id est legem litterae carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare. Bethsabee enim dicitur, quia per cognationem legis infusione specialis gratiae perfecta nobis sapientia ministratur. Urias vero Judaicum populum significat, qui interpretatur Judaicus enim populus qui de accepta legis scientia extollitur, quasi Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit sibique conjunxit, quia manu fortis Redemptor apparens, dum de se spiritualiter legem loqui innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebantur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibi conjunxit, quia se per illam praedicatum declaravit. Uriam tamen ad domum monet ire, et pedes lavare, quia incarnatus Judaeis praecipit, ut ad conscientiam redeant, et sordes operum fletibus tergant; ut specialiter mandata legis intelligant, et post tantam duritiam praeceptorum, fontem baptismi invenientes, ad aquam post laborem currant. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondet, quia domum suam intrare non possit. Quod dicit: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam Dei esse sub pellibus dicit, quia praecepta Dei non nisi exhibendo ministerium carnalis sacrificii intelligit. Hunc tamen redire domum nolentem David ad mensam vocat, quia cum Judaei ad conscientiam reverti contemnant, Christus tamen spiritualia praedicat dicens: Joan. 5.. Legem enim Judaeus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis ex quibus occidi debeat, mittitur, quia Judaeus legem portat, qua convincente moriatur. Cum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? Quid Uria mundius? Sed ad mysterium: quid David sanctius? Quid Uria infidelius? Quia ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam; et istae per vitae innocentiam in prophetia exprimit culpam. Virtus enim sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat: sic in facto rem approbat, ut in mysterio contradicat. Sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda suadeat. . etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 10. Ad hoc in Scriptura David et Petri peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum, etc., usque ad secreto ergo dispensationis ordine unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde perficitur benignitas Dei, quia inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram voluntatis suae. . .
Copyright information for VulgGlossa