2 Samuel 24

GREG., lib. XXV Moral., cap. 14. Pro qualitatibus subditorum, etc., usque ad ut sicut magistrorum facta displicent, ita subditorum mens a magisterii reverentia non recedat. HIERON. Notandum quia in Paralipomenis legitur: Mille millia centum millia de Israel, et de Juda quadraginta septuaginta millia quos intelligendum est Joab numerasse, sed noluisse ostendere nisi quanti in Samuelis libro scribuntur. . etc. AMBR., lib. de Poen., cap. 9. Contulit se ad majorem poenam ut posset provocare clementiam. Lenitur enim rigor justitiae, etc., usque ad et erga populum quassatio coelitus effusa quiesceret. RAB. In Exodo scriptum est, etc., usque ad consumpta sunt septuaginta millia. . Et videtur quia qui pane verbi Dei per gratiam septiformis Spiritus non pascuntur septem annis famem sustinent, et qui in nomine Trinitatis regenerati non sunt, hostibus, id est daemonibus resistere non valent; sed pestilentia impietatis increduli moriuntur. . RAB. In Paralipomenis quoque scriptum est: Area Areuna Ecclesia est gentium in qua postquam altare fidei verus David erexit, confestim mors impietatis cessit. Hanc aream David quinquaginta siclis emit: quia Christus per septiformis Spiritus gratiam cunctis delictis omissis gentilitatem in domum sibi sempiternam sanctificavit. . ID. Interpretatur area: Ornan vero Bene ergo David volens placare Dominum, altare jubetur in area Areunae, vel Ornae constituere, quia aliter non placatur Deus ab homine, nisi in area cordis per lumen rectae fidei et verae dilectionis constituat altare humilitatis in quo offerat sacrificium oblationis et laudis, unde: etc. Psal. 49.. etc. Ibid. 50.. Area Areunae vel Ornae, ipsa est Jerusalem. . Hinc in Paralipomenis tabernaculum quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non praevaluit David ire ad altare, ut obsecraret Dominum. Nimio enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque David: etc. In hoc loco secundum Hebraeos voluit Abraham offerre filium cum aries subito apparuit: quem assumens obtulit pro filio.
Copyright information for VulgGlossa