2 Timothy 1

Item Timotheo scribit de exhortatione martyrii, et de omni regula veritatis, et quid futurum sit temporibus novissimis, et de sua passione, scribens ei ab urbe Roma. Primo Apostolus salutat, deinde gratias agit de bono quod habet, ubi suum videndi eum desiderium ostendit. Postea monet ad praedicandum, et ad patientiam martyrii, suo exemplo et aliis modis. Inde dicit quales futuri sunt in novissimis diebus: tandem de tempore resolutionis suae instanti. Non meis meritis, quasi dicat: Similiter et tu gratis missus es, et ideo praedicandae gratiae magis obnoxius. . Agit gratias de bono ejus, commendans fidei gratiam quae in Christo est. Flevit enim Timotheus a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Quod ergo praesens habuit, absens teneat, quae te commoneat, cum etiam in feminis fuerit firma. . Commendata fide illius, ad eam sine timore et erubescentia praedicandam exhortatur. Hoc est, gratiam Spiritus sancti, quam accepisti ad Ecclesiae institutionem, ad perpetranda miracula, ad omne religionis obsequium. Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: Matth. 26. Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis. Constantiam habendam docet nec erubescendum esse in professione: non est enim ut erubescatur in ea: quia sicut homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus suscipiente eum nube, in coelum ascendit. Ubi ergo putatur infirmitas, ibi apparet potentia. Vicem reddere liberanti convenit: Cujus cum beneficiis digne respondere non valemus, saltem legationem ejus fideliter et instanter agamus. Mors utpote victa, non est timenda pro fide Christi. Quo haec spectent, ibi aperit: Ostendit Deus vitam incorruptibilem, quae prius ignota erat, ostendit, inquam, per praedicationem Evangelii cujus praedicator est Paulus. Hic suo exemplo hortatur. etc. Quaenam vero ratio est, cum seipsum jugiter gentium magistrum vocet? persuadere quippe vult, gentes quoque in haereditatem Dei vocatas esse, atque ideo a consortio fidei non repellendas. Quasi dicat: Ideo id est deficio, vel non frustra patior, quia promisit et verax est et potens: et ideo credidi illum ipsum, qui mihi reddet. Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum coeperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum aeterna vita pronuntiet. Hic ostendit quo de se praedicta spectent. Quasi dicat: Ita laboro in isto officio mihi credito: similiter ergo et tu formam habens, etc. Simulate hi cum Apostolo fuerunt, ut calumniam invenirent: sed postquam viderunt se manifestatos, recesserunt ab eo. . .
Copyright information for VulgGlossa