2 Timothy 2

. Quasi dicat: Si bonus miles esse vis, non implices te saecularibus negotiis, quia nemo, etc. Negotia saecularia sunt cum animus occupatur colligendae cura pecuniae sine labore corporis, ut negotiatores et hujusmodi: quod ne iste faceret, quia infirmus laborare non poterat, prohibet. . Quasi Timotheus quaereret: Unde ergo vivam cum fodere non possim, mendicare confundar? subdit Quasi dicat, etsi non implices te negotiis saecularibus, est tamen unde vivere possis: etc. Id est sumere. Id est necessaria ab auditoribus, quia dignus est operarius mercede sua; ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius jubet eum sumere qui primus est, et sic, caeteris distribuere. Primo enim debet ille suam necessitatem implere ex his qui accepit, et post, aliis de his quae supersunt ministrare. . Labora sicut ego, et hoc spe vitae aeternae. Haec autem non propter Timotheum memorat, sed propter haereticos quos praevidit futuros et ista negaturos. Hic contumeliam notat quae ei ingerebatur. Quasi dicat: Licet ergo sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum: qui et sermone praesentes, et litteris absentes docere non cesso. etc., etc. Quasi dicat: Justificati estis ut hic consequamini salutem, et, post hanc vitam, gloriam coelestem. Est iste, quod consequentur salutem et gloriam, nam sumus mortui mundo, sicut Christus veteri homini, et sustinentes, id est martyres. . Haec praedicta ut patiaris, commoneo te. Vel, haec commone tuos. Contentio minus stabilis saepe generat scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiae argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. Nec potest esse, quin contentio extorqueat aliquid quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera esse quae audit. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio. . Horum prodidit nomina, ut ab his spiritualiter caveat, quos et profanos et impios designat et errantes a veritate. Duae sunt resurrectiones. Prima est quae fit in anima per fidem, quando qui mortuus erat in infidelitate et aliis peccatis, per fidem et baptismum vivificatur. Altera, quae erit corporum, quae erit in die judicii. De illa resurrectione quae fit in anima per fidem loquitur hic Apostolus, cum ait: mentium scilicet in baptismo, et in fide nullam resurrectionem corporum futuram. Omnes sectae quae religionem promittunt, concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non viderentur audiendi. Volentes ergo credi sibi omnes etiam qui instituerunt alicujus falsae religionis sectam, negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt. Sed corporum resurrectionem multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus. etc. Id est, amat et defendit praescitos suos. In hoc notatur praescientia, qua quos praescivit futuros esse conformes imaginis Filii sui, id est praedestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit. Sicut enim vasa lignea et fictilia valent ut purgentur aurea et argentea, sic mali prosunt ad profectum bonorum. Magna ergo domus, Ecclesia, in qua sunt vasa aurea et argentea, id est, boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes. Et vasa lignea et fictilia, id est illi qui sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul cum bonis. . Non omnes quaestiones vitandae, sed nutiles et sine disciplina. Satis obstrepunt contradicentes. Ne ergo servus Dei sibi obstrepat studio altercandi. Non deesse voluit nos fratrum correptioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt, aurursus dormire, cum litigare prohibentur. Non prodest correptio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat, ut peccati sui quemque poeniteat. Quae poenitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat hominem aliorum existimatio; quam justitia, qua se quisque humiliat poenitendo. Ideoque non solum cum agitur poenitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus. Et ideo Apostolus hic dicit: Matth. 26.. .
Copyright information for VulgGlossa