Acts 28

. RAB. Quidam dicunt pyram nomen ligni esse. . vel BED. Est passio intestinorum. Cur infidelem infirmum prece salvat, qui Timotheum, Trophimumque infirmos fideles sic tractat, ut unum curet, alterum relinquat? nisi quia ille per miraculum foris sanandus erat, qui interius non vivebat: hoc autem non indigebant, qui intus salubriter vivebant. . Puteoli locus est ultra Romam ubi Virgilius fecit balnea medicinalia, singula propriis inscripta titulis (ut dicitur) contra quam, scilicet valerent aegritudinem. Unde Salernitani invidia ducti, supervenientes in manu forti, titulos destruxerunt, et aedificia mutilaverunt. . RAB. Christiani Romae habitantes unde? patet Paulum non primo praedicasse Romanis. . Id est in libera custodia per quam conducebatur, vel in sua concione qua contra Judaeos disputabat. RAB. Post passionem Domini vigesimo quinto anno, etc., usque ad Petrus et Paulus martyrio coronati sunt.
Copyright information for VulgGlossa