Acts 3

. etc. Hanc portam aedificavit Joathan filius Oziae rex Juda, sublimissimam. Omnes siquidem portae templi in terra fuerunt, excepta Speciosa quae pendebat: quae ab Hebraeis vocatur Porta Joathan. BEDA. Porta templi Speciosa Dominus est, per quam, etc., usque ad claves coeli sunt datae. . etc. Memor erat Petrus illius praecepti: Pecuniam etiam quae ad pedes apostolorum ponebatur, non sibi recondebant, sed ad usus pauperum, qui sua patrimonia reliquerant, servabant. . etc. Ordo perfectionis: primo surgit qui jacuerat, deinde iter virtutum arripit, et sic regni januam cum apostolis intrat. . Id est, pavore et excessu mentis. Dicitur etiam exstasis, cum mens a pavore non alienatur, sed inspiratione revelationis assumitur. etc. BEDA. Salvato Israele per apostolos, cucurrit omnis mundus, etc., usque ad solus per orbem pacificum tenet imperium. . etc. RAB. Tres memorantur nullo impio intercedente, vel propter principatum justitiae, vel, etc., usque ad quod etiam in spiritali generatione similiter observatur. . voluntate et verbo, et hoc contra legem, quae dicit: Qui occiderit hominem volens, et ipse occidetur. In duobus quae praedicta sunt. Duo cooperata sunt: ignorantia vestra, et praescientia Dei. etc. Ideo necesse erat impleri, quia non unus, sed omnes prophetaverant. Tunc plene delebuntur peccata, cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima. etc. Continuative ad praecedentia haec dicuntur, scilicet, tunc deleantur peccata vestra. etc. Id est, Ecclesiam per fidem, vel in coelo ad dexteram Patris sedere. Exempla ponit, non de omnibus qui locuti sunt, vel quae, sed de aliquibus duntaxat. etc. Filius Dei de populo Israel carnem assumpsit, apparens in similitudine Moysi, ut sicut ille carnalem Israel caeremoniis et sacris legibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Jesus per gratiam Evangelii spiritualem Israel ad coelum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt ejecti, sic qui doctrinam Evangelii despiciunt per ultores spiritus de coetu sanctorum pellentur. RAB. Josue de Ephraim, Jesum de Juda Deus suscitavit. Id est, a sorte sanctorum, et extorris reddetur. Vel, extra terminos beatitudinis ejicietur. RAB. Resistentes Josue, de carnali plebe projecti sunt; at resistentes Christo, de spirituali exterminantur. utramque inobedientiam mors sequitur sive carnalis sive spiritualis. Sub Samuele regum tempora coeperunt in Judaea. . BEDA. Ex illo testamento quod ad Moysen, etc., Posuit plurale et non singulare quia non soli Abrahae, sed Isaac et Jacob promissum est. etc. BEDA. Semen Abrahae Christus est - in fide cujus omnibus familiis, Judaeis scilicet et gentibus, benedictio promissa est. Non quod omnes, sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud: Joan. 1.. In Adae peccato maledictae, in Christo benedictae sunt, in quo et illi benedicuntur qui incarnationem praecesserunt: quia idem homo Deus januam coeli aperuit, et in fine dicet omnibus electis: Matth. 25., etc. .