Colossians 1

Colossenses, sicut et Laodicenses, sunt Asiani, et ipsi praeventi erant a pseudoapostolis, nec ad hos accessit ipse Apostolus, sed eos per epistolam corrigit. Audierant enim verbum ab Archippo, qui et ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus jam ligatus scribit eis ab Epheso per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum. Solito more salutationem praemittit. Qua praemissa de bonis eorum gratias agit, et fidem et dilectionem commendans orat, ut perficiantur in Christo, cujus beneficia et primatum secundum utramque naturam commendat; deinde sui ministerii dignitatem commemorans monet ne per prophetiam vel legis caeremonias seducti a Christo recedant; tandem omnes simul secundum sexus et aetates et conditiones moraliter instruit, et in fine Archippum commonet sollicitum fore suscepti ministerii. etc. Nota omnibus dignitate recte hic apostolum se nominat, quia et his apostolus erat, quibus per discipulos suos praedicaverat. . Ostendit bona quae receperunt, dum pro his gratias agit. . etc. Id est, ita pure et vere, sicut per me et alios venit in universum mundum, et adhuc manet in eo, quasi dicat: Non minus vobis factum est, quam in aliis ecclesiis. Cum sit in mundo Evangelium, fructificat ibi per bona opera, et crescit augmento scientiae, et numero fidelium. Non per hoc ii plus habent quam vos, sed ita hoc facit Deus, sicut est in vobis, et ideo nil debetis superaddere. etc. Quorum salutem desiderans, coepit Archippum adjuvare. Quia pro spiritualibus, non pro carnalibus diligitis. Magnum est plene scire quid Deus velit, in omnibus rebus activae vitae et contemplativae. Ut non ignorent fidei suae speciem, id est rem speratam, unde firmi erunt. Vos dico confortati a Deo in omni virtute, castitate scilicet et caeteris. Quod bene potest ille qui est claritas Patris, id est Filius. Vel secundum quod claram cognitionem vobis dedit. Jam incipit dicere quod lex non prodest, sed nocet, et Christus ad omnia bona sufficit: quod inde potest sciri, cum ipse et alii apostoli (qui in legalibus fuerant) eis dimissis ad Christum confugerunt: Quasi dicat: Pro vobis oramus nos, gratias agentes Deo, ideo quia nos dignos facit, quod nunquam lex potuit. Non in lege, sed id est per Deum qui est lumen de lumine, cujus gratia illuminamur. Vel id est in clara cognitione, a quo devians cadit in tenebras. Voluntas Dei, in humano genere sors est apud quem non est iniquitas, sed omnia facit per justitiam, etsi occultam. Id est de inferno, in quo tenebamur a diabolo: tam ex proprio quam ex delicto Adae. etc. Quando attollens nos de imo tartari, induxit in coelum cum unico Filio suo. Jam enim credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de saeculo duce dexterae Patris angelo inducuntur in coelum. De quo ipse dicit: non ait: Non est hic, sed, quia peregrinatur quidem in mundo, sed non est de mundo. Regno enim suo dicit, Erant de mundo, quando ad mundi principem pertinebant. Destructa potestate diaboli facultas libertatis nobis data est fuso illius sanguine, qui nullum habuit peccatum. Ut quia diabolus illos merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito poena mortis affecit. Aliter imago regis est in nummo, aliter in filio. Nos sumus nummus, in quibus imago Dei Christus Filius. Nulla imago Dei debet coli, nisi illa quae, hoc est quod ipse, nec ipsa pro illo, sed cum illo. . Quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel coepit, quomodo caput eorum? Bene, quia est principium Ecclesiae, id est fundator. Ecclesiae secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiae, quia omnes justos, qui ab Abel usque ad ultimum justum generantur virtute divinitatis et misericordiae suae dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiae, quia super fidem humanitatis ejus fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector, et fundator, quia ipse est primogenitus, etc. etc. Sicut natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic homo primus resurgit, ut restauret, ut semper sit primus et princeps. Quia omnia potest ex se; unde: sic ostenditur perfectus Deus esse. Deo placuit per eum reconciliare, et ipse pacificavit non gratis, sed per sanguinem coelestia et terrestria, unde patet homini introitus in coelum. per eum facta, in ipso auctore vivunt. consilio ejus, quod idem valet, quia non receperunt quae per Moysen mandavit Deus utpote devoti idolis suis. Si mortalis et mortuus potuit reconciliare, jam immortalis potest omnia facere. Ideo tot et tanta dixerat de Christo, ut ipsi ponant spem in eo solo, in quo omnia sunt; non alicui elementorum vel angelorum se subjiciendos putent: hic solus colendus est, et ad hunc non aestimandus est quisquam. Quae nova creatura modo est sub coelo, adhuc tamen est peregrina, sed tamen veniet ad gloriam. Ea passionum quae Christus sustinuit, vel quae modo sustinere praecepit, quae adhuc desunt adimpleo, id est paratus sum pati. Ministrum Evangelii a Deo per Christum se factum dicit, ut ministerium a Deo coeptum, per idoneum servum impleatur, quod ignotum fuit a saeculis. Ut impleam quod Deus praeordinavit de vobis, vos scilicet per incarnationem salvari. Hoc dicit, ne videatur salus non esse promissa gentibus. Vel, tantum est enim quod a meis quaeritur, quantum si a meipso. . Contradicentes corripimus et vincimus, et obedientes docemus. Vera sapientia est, cum Christus agnoscitur. etc. Quasi dicat: Labori meo adjungit Deus miracula ad confirmationem. .
Copyright information for VulgGlossa