Colossians 3

Non loco, sed merito excellentiae. Spiritualia, quae significabantur per carnales observantias, haec sunt, gloria aeterna et quae ad eam ducunt. Hoc est, tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit aestas, id est Christi adventus, ubi discernentur arbores fructuosae a sterilibus; sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum. . etc. Post rationes de plenitudine Christi, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant. Id est partes veteris hominis, vel membrorum concupiscentias. etc. Describit delicta quae membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bonae vitae operam darent. Multum obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi. Luc. 12.. Sub uno nomine duo pessima prohibet, idololatriam et avaritiam, quae non est dispar malitia, quia radix omnium malorum, et pene uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quae Deus omnibus fecit: utraque Deo inimica, quia negant Deo quae ejus sunt. . Hoc me morat ut se evasisse gaudeant et de caetero caveant. Supra vetuit graviora, nunc minora, ne haec putentur non periculosa. Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis, qui aliquando inebriantur: sicut etiam sunt qui non habent consuetudinem mentiendi, et tamen aliquando mentiuntur, sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri, et praecipue assidue mentiri. . Renovatio mentis dicitur secundum Deum, ut in epistola ad Ephesios legitur, vel ut hic legitur. Sed ideo secundum Deum ne secundum aliam creaturam fieri putetur. . Ipsa est enim eminentior via quae supereminet scientiae et omnibus praeceptis. Haec est vestis Domini inconsutilis desuper contexta. Inconsutilis ne aliquando dissutilis, quae ad unum pervenit, quia charitas in unum omnes colligit. Haec est necessaria ad unitatem corporis, quam ipsa fecit. Potest pax dici quae non habet charitatem; charitas vero semper secum habet pacem. Hoc dicit, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt. Quia praecepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari, et exaltari hortatur: ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Non solum quae facitis in verbo vel opere, sed omnia, etiam cogitationes, et si qua sunt alia. Vel quidquid facitis, facite omne, id est perfectum, Deo attribuendo, et hoc est, facientes in nomine. Tunc vere agimus gratias Deo per Christum, si modum praeceptorum ejus custodiamus. . Modestos praecipit patres esse filiis, ne coarctati ab illis, delinquant in illos, et Deum offendant. Ira enim inconsiderata res est, ita ut aliquando nec sibi parcat qui irascitur. . Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu poenae fit innocens, sed amore justitiae: nam qui timore non peccat, quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet. Simulata aequitas non est aequitas, sed duplicatum peccatum. In quo est iniquitas et simulatio. . .
Copyright information for VulgGlossa