Deuteronomy 12

. etc. AUG., quaest. 18. Quaerendum est quomodo jubeat decimationes omnium fructuum et primitiva omnium pecorum non manducari, nisi in civitate ubi templum erat, cum eas Levitis dari in lege praeceperit. . Occasionem amputat idolis sacrificandi. Ideo enim praecipit in templo et ad altare Domini hostias offerri, ut ubi integra est religio, ibi cultus congruus exhibeatur.Mystice autem innuit nullum munus acceptabile esse Deo extra catholicam Ecclesiam, hic enim est locus quem Deus elegit, ut poneret nomen suum ibi, et habitet in eo. . Homicidium prohibet. Sanguis pro anima ponitur, quia sedes animae, id est humanae vitae, in sanguine est. Id est, meritis tuis non assignabis, quae divina largitate perceperis, non viribus tuis, sed Deo, cujus munere hoc habueris Gal. 6.. . Ad litteram apostoli hoc praeceperunt: Et in sanguine prohibetur homicidium, et odium fratrum. Qui enim odit fratrem suum homicida est I Joan. 3.. Quia aliquod vitale est in sanguine, et per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes venas diffunditur: ipsum animam vocat, id est, corporis vitam, quae morte finitur.Mystice autem innuitur, ut carnales homines a pristina conversatione discedentes, in unitate fidei et bonorum operum sociantes, eorum errores in usum nostrum non convertamus; sed effundamus, id est, per confessionem prolatos terrenae fragilitati deputemus, et quasi indignos viris spiritualibus abjiciamus. . .
Copyright information for VulgGlossa