Deuteronomy 14

Usque hodie multae gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: Haec autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione. Matth. 10., id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt. . Animalia immunda sunt, sed quae significando exprimunt, mores, scilicet hominum, et actus, et voluntates. . Qui albis maculis respersus, capite camelo similis, collo equino, pedibus bubalo, per caetera pardus: in Aethiopia nascitur. Illos recipit Ecclesia et membris suis incorporat, qui ungulam findunt, qui discretionem boni et mali habere sciunt, et qui ruminant, id est meditantur in lege die ac nocte. Qui scilicet duo testamenta suscipiens firmo gradu justitiae et innocentiae sese constituit Judaeum qui liquat culicem, et glutit camelum, qui litteram ruminat, sed non habet fissam ungulam, quia a spiritu litteram non dividit, hi sunt scribae et Pharisaei. Per choerogyllum et leporem multitudinem significat Judaeorum, utrumque enim animal debile et infirmum. Ruminant Judaei verba legis, sed ungulam non dividunt, quia in Patrem et Filium non credunt, nec duo testamenta recipiunt. Quidam autem haeretici ungulam findunt, sed doctrinam veritatis in ore non ruminant Levit. 11.. . Per haec gentiles intelliguntur, qui in aquis baptismi renascuntur. Meditantes legem vitae sublimis et coelestis; quia ignorantia divinae legis diu in gentibus fuerat, pinnulas et squamas adjungit: sicut enim pisces squamati sunt et pinnati, sic quibus est ignorantia temporalis, cito additur cognitio sublimis et vitae coelestis. . Quae est quadrupes, capite et alis aquilae similis, reliquo corpore leoni, et abundat in Hyperboreis montibus, equis maxime infensa et hominibus. . Qui a terra non levatur, sed saecularibus negotiis implicatur. Quae in nocte acute videt, et non in die. Sicut qui scientia legis gloriantur, et lucem Evangelii non capiunt. Qui ut avis volat, ut aquatile natat, qui scilicet circumcisionem veneratur et baptisma. Talibus Paulus ait: Gal. 5.. etc. Qui mansueti videntur, sed potentibus et avaris sociantur. Hae longi colli esse, et cibum de profundo terrae trahere dicuntur: nos autem debemus quaerere panem qui de coelo descendit, nec esse solliciti quid manducemus Joan. VI Matth. 6. Quae nocte repit et operatur, significans eos qui noctis operibus dedicantur, quae sunt fornicatio, immunditia, idolorum cultus et similia. Quae luctum amat. Saeculi autem tristitia mortem operatur: II Cor. VII; I Thes. 5.. etc. Quae circa terram volat, et pennis ambulat. Nostra autem conversatio in coelis debet esse Phil. 3.. . Mystice praecipitur ecclesiastico viro, ut se in sanctitate servet, et omnem peccati immunditiam devitet, peregrinum, id est, gentilem in suis sordibus remanere permittat. Quasi paganis et haereticis immunda relinque. Hinc daemones in Evangelio permittuntur ire in gregem porcorum Matth. 8., et dicitur: Luc. 9.. mediocribus disciplinis, sed austerioribus, ut restaurarent amara quae perdiderunt dulcia. Quasi, bona quae facis secundum divinae legis praecepta facias, et Domino separes, ut ad ejus laudem omnia facias. Id est boni operis initia, quae decimanda sunt, id est, Domino consecranda. Quasi, qui longe sunt a perfectione sanctorum, nec possunt ascendere culmen virtutum, nec contemplationi vacare: quod possunt, agant humiliter, et devote, et faciant sibi amicos de mammona iniquitatis, et thesauros in coelis, ut recipiantur in aeterna tabernacula, ubi epulandum et laetandum cum amicis, id est sanctis et electis Dei. . etc. Spiritualiter praecipitur, ut semper bonis operibus insistamus, quatenus post hanc vitam ad domum nostram, id est ad coelestem patriam revertamur. . Extra illam, scilicet quam manducas cum tuis et Levitis, in loco quem elegerit Dominus. Manifeste ostendit hanc decimam non esse ei qui offert communicandam, sed tantum illis quibus praecepit erogari, in quibus praecipue Leviten posuit.
Copyright information for VulgGlossa