Deuteronomy 33

Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in coelum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Israel in Deuteronomio quod est secunda lex benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscae legis mysteria reserantur, et veri Israelitae benedictionem, per Moysen hominem Dei praedictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, coelestium donorum veritas aperitur. Praevidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi praeteritam explicans, voce primitivae Ecclesiae laetabundus exsultat, dicens: etc. AUG., quaest. 36. Alia littera, etc., usque ad unde: etc. Rom. 11. Moyses significat legem, quae ante mortem, id est, antequam in ipso finiretur, praedixit Ecclesiam in Christo benedicendam. Sinai interpretatur vel vel Seir vel Pharan vel Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, sed timore poenae subditos ligat. Unde: etc. Gal. 4. Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde: Luc. 24., discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judaeis malitiae et perfidiae spineto asperrimis, novae lucis ortu tanquam verus sol justitiae fideles illuminavit. Unde: Mal. 4.. Et alibi: Num. 24.. etc. Sina interpretatur Dominus ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit. etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judaeorum, qui gulae desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit. etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua praecepta acceperunt. Seir, id est vel gentilitatem significat, quae peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judaeis praedicabit, quia reliquiae salvae fient. etc. Qui interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi praedicabatur Judaeis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhaeserunt; de quibus additur: Tabulae scilicet, in quibus lex, quae purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens: etc. Luc. 12. Dextera, Evangelium, per quod beatitudo aeterna promittitur; quae dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quae dicitur laeva. Unde: In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit: Rom. 13.. Et alibi: Joan. 13.. Haec igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit: Unde: etc. Joan. 15.. Sine personae acceptione; unde: Act. 10.. Sanctificati scilicet in nomine ejus qui audierunt: etc. Lev. 19.. Id est potentia, qua proteguntur. Unde: etc. Joan. 10.. Hi per charitatem sunt unum regnum in manu Domini; unde Isaias: Isa. 62.. etc. Quasi: Non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per os sanctorum loquitur Christus, per pedes doctrina capitis auditur; unde: etc. Luc. 10. Vel illi appropinquant pedibus ejus ad capiendam doctrinam, qui spirituali desiderio flagrantes, evangelicis et apostolicis Scripturis die noctuque invigilant. Sed quia haec de Novo Testamento dicta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens: etc. Quia haec est utilitas legis, haereditas Abrahae promissa: etc. Jacob, ab angelo benedictus, Israel vocatus est, id est et Judaeus ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus, cui in passione praevaluit, ob justitiae professionem rectissimus appellatur. Unde: etc. Isa. 49. Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandae dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii. Praedicta salute primitivae Ecclesiae, singulis tribubus proprias benedictiones tribuit; veros Israelitas de utroque populo praenuntians, nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota Ecclesia vaticinatur. Quasi: Licet Ruben cubile patris violaverit, et primogeniti dignitatem amiserit, vivat tamen, et agens poenitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est, Judaei per Ruben significati, lectum Patris violaverunt, id est Christum Filium ejus sputis immundis polluerunt: tamen ad poenitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesiae gentium. Visionis filius, quia mater ait Gen. 29.: Vidit Deus humilitatem meam. Hic est primogenitus, significans electos ex Judaeis, qui Christum negando et crucifigendo mortui, praedicatione apostolorum conversi, ex fide Christi sunt vivificati: hi visionis filii, quia respectu divinae misericordiae salvi. Judas, qui interpretatur universalem significat Ecclesiam, in qua laudis divinae confessio et gratiarum actio. De quo mater ait: Gen. 29.. Haec est vera sponsa Christi quae virtutum monilibus adornata, non superbit, sed gratias agit, pro hac orat ut audiatur. Regum scilicet qui de Juda, qui Christum desiderabant; et ipsius Christi, qui ait: etc. Luc. 10. Oravit Dominum pro Juda, cui nunc Domini promittit auxilia, quasi non praesumat de viribus suis Judas, sed in illo confidat qui ait: Joan. 16.; cujus manus in cruce contra spiritales nequitias pugnaverunt, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. Ut vincat et dicat: Habac. 3.: ipse enim in nobis vincit, et pro victoria sua coronat nos in misericordia et miserationibus. Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticae doctrinae assecuti sunt, tanquam veri Levitae in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: etc. Psal. 15.; secundum illud: etc. Luc. 9. etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui haec omnia fecit et docuit. Ipsi Levitae adhaerent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: etc. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terrae promissionis contradixit. Legem significat, quae male viventibus introitum regni coelestis contradixit. Aquae, populi, qui contradicentes clamaverunt: Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit: Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitae, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriae quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Luc. 18.. etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere; sed si cursum mentis praepedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Haec bene vaccae innuunt, quae sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant. Sicut Aaron stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est. Sanctorum oratio suavissimum incensum est Domino: quo peccante populo Domini furor mitigatur, quia ab omni terrena sorde defaecata, coelesti desiderio ignita, quasi thymiama in conspectu Dei flagrat, et quasi holocaustum ab ara pli cordis flamma devotionis in coelum subvolat. Hoc praecipue apostolis et martyribus congruit, de quibus dicitur: Sap. 3.. Quasi grata, ut remuneres. Dantur nunc singulis albae stolae, scilicet animarum laetitia; et in judicio secundum corpus, recepta immortalitate, exurendo scilicet vacuos et infructuosos adversarios; de quorum poena subditur: Quasi: videbantur sibi impune martyrum sanguinem fundere, sed quasi post dorsum poena improvisa parabatur, id est aeterna damnatio, in quam ruentes surgere non valebunt. Unde: Prov. 26.. Videtur historiae alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit: etc. Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait: Matth. 17.. Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: Psal. 109.. Aliter: Benjamin, de filio doloris dictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini praecursor prophetali oraculo praedictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiae mysteria praedicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter praedicavit. De cujus anima dicitur: Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per praedicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde: Psal. 43.. Ipse quoque ait: II Cor. 11.. Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. significat quod in utero Virginis coelesti sponso juncta est Ecclesia, quae in fortitudine potentiae Christi et in operibus fiducialiter requiescit. Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait: Rom. 8. Joseph interpretatur. Hic est Christus, qui a Judaeis fratribus suis abjectus, in Aegypto hujus saeculi princeps factus est, et genus humanum a famis inopia evangelici frumenti dispensatione liberavit: qui est vere Salvator mundi. Ad litteram, fertilitatem significat, quam duae tribus ex Joseph, id est Ephraim et Manasses, habuerunt in ubertate frugum, pomorum et pastu pecorum. Haec est Basan, fertilissima regio, unde interpretatur. Temperie coeli, et rore fructus, et fontium et fluminum abundantia, homine delectantur, quae in abysso significantur. Ecclesiam scilicet, quae non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur. Unde: Ephes. 1.. Coelum dicuntur propter unitatem fidei et doctrinae apostoli et evangelistae, de quibus alibi pluraliter dicitur: etc. Psal. 18. In ipsis enim vita et contemplatione fulgentibus tanquam in coelo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, et coruscans miraculis. Coelesti praedicatione, quae mirae subtilitatis et gratiae, qua contra aestum tentationis corda rigantur, et ut semper vireant virtutibus; unde: etc. Gen. 27. ut scilicet pinguior fiat, de fonte ascendente irrorata quasi paradisus Dei. Unde: Gen. 2.. A mari abundavit sensus ejus, et cogitatus illius de abysso magna. Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris. Unde subdit: etc. Christi, qui est sol justitiae, qui ait: Matth. 13., quia similes ei erimus. Ecclesiae, quae accipit hos fructus a sole, id est a Christo: semper igitur solem plena devotione respiciat, ne aliquando aversa lumen perdat. Colles aeterni fideles Veteris Testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati unde: Isa. II quorum pomis terra Joseph benedicitur, cum Ecclesia Christi doctrina prophetiae, exemplo virtutis, in fide fructificat. Et notandum, quia supra in pomis et rore coeli doctrina evangelica, hic in vertice antiquorum montium et pomis collium aeternorum, legalis et prophetica signatur, et utrisque terra Joseph locupletatur; quia sancta Ecclesia utriusque Testamenti paginis, et novorum et veterum Patrum exemplis informatur; unde: id est, Cant. 7. et: Matth. 13.. Manichaei ergo et Judaei quia illi Vetus, isti Novum Testamentum non recipiunt in hac terra opulenta haereditare nequeunt. Ecclesia in toto orbe justitiae fruge fecunda et charismatum largitate, de plenitudine sui Joseph accepit; unde sequitur: Totus Joseph, id est, caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo praecipue in capite; unde: etc. Psal. 32. Hic privilegio gratiae, fratribus, id est, fidelibus praeeminens, septiformi spiritu tanquam verus Samson ex utero virginis Nazaraeus, id est Deo consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit. Christi, qui est caput Ecclesiae, in quo benedicuntur omnes gentes, de cujus passione et resurrectione subditur: etc. AUG., quaest. 56. Primogenitus tauri pulchritudo ejus. Non est ita legendum ut dicatur primogenitus tauri: sed cum sit primogenitus, pulchritudo ejus pulchritudo tauri est, propter cornua crucis. Christus vitulus saginatus, quem de armento patrum primogenitum regresso Filio Pater immolavit, qui die tertia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terrae, post resurrectionis gloriam de virtute passionis adjungit cornua. Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis. Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc: Habac. 3.. Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus haesit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde: I Cor. 1. Praedicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia. etc. Psal. 2. De haereditate enim veri Joseph quae est terra inclyta haec omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur: Hae duae tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud: Gen. 22.. Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem praeferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Israelitici populi gratia transivit, de cujus inaestimabili multitudine dicitur: etc., unde: Isa. 54.. Manasses primogeniti honore privatus, et tamen benedictus, est Judaicus populus, qui ex majore sui parte pro infidelitate reprobatus, in reliquis tamen benedictionem consecutus, unde: etc. Rom. 2. Zabulon et Issachar in Galilaea passionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur, et eis in exitu laetitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subjugaverunt, et in tabernaculis pro conversione Judaeorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo, praesens eis laetitia promittitur, et futura: quia in praesenti de conversione eorum gavisi sunt, et in coelestibus aeterna laetitia remunerati. Judaeorum, unde: Gen. 9.: quia in ecclesiis de Judaeis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei. Sion scilicet vel Jerusalem, vel contemplationem et virtutum altitudinem. Justitiam tantum in fide Christi esse docentes. Rom. 10.. In monte immolant victimas justitiae, dum omnes qui ad Christum veniunt in quo construitur Ecclesia non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illud Habac. 1.. Sunt ergo veri Christiani victimae justitiae, quae ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde: Rom. 8.. Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quae supra hunc montem posita est. Hae tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmas id est, facile accipient. Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; unde: Matth. 13.. Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, aetas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt. I Tim. 2.. etc. Matth. 20. Arenae, infidelium multitudo; thesauri, pretiosae electorum animae. Sic ergo suxerunt, ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem thesauris regis transferrentur, alii quasi arenae steriles et inutiles vacui remanerent. In benedictione Gad videtur praedicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi. Quia omnis plenitudo benedictionis supra Christum requievit, unde suos benedixit. Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis praecinctus apparuit, secundum illud: Psal. 112.. Et alibi: etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judaeis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait: Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit: Joan. 10.. Potestas mortis, non necessitas exprimitur; unde: Ibid. Quidquid enim dixit, potenter implevit. Cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subjugavit. Cepit quoque verticem, id est, mundani imperii sublimitatem ad suscipiendam fidem inclinavit; unde: Psal. 71.. Sequitur de novo statu regni ejus. Subjectis sibi regnis et gentibus, potentia ejus apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrinae. Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium; unde ait: Joan. 2.. Vel, quia in lege et prophetis in figuris latebat, et docebat absconditus, quae manifeste in Evangelio declaravit; unde: Luc. 24.. Adjutor, unde: Marc. 16., quia ait: Joan. 15.. Id est justificans in se credentes, et tandem secundum merita judicabit cum Israel, id est cum populo suo ad visionem Dei electo. Justificationes credentium. Ipse enim justificat impium ex fide. Neque enim ex operibus legis justificabitur omnis caro. Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum aestimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur. Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: Joan. 9.. Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, I Cor. 1.. De ipso dicitur: etc. Apoc. 5. Ignominiam quidem crucis a Judaeis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus: II Cor. 13.. Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias: Isa. 2.. Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cujus possessio usque Basan. Antichristus vero fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxuriae et omnium vitiorum. Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit. Per apostolos enim ex Judaeis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale quod hic intelligitur Judaei figurantur, qui umbrae et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiae et veritatis, et quia eis sol justitiae occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebrae, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quae, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur. . Aser beatus, Christus scilicet nostrae beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: Joan. 12.. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judaea elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, etc. Christus caput nostrum ascendens in coelum, apostolos, scilicet pedes suos mundum praedicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque praebuit calceamenti munimentum de quo subditur: GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum. Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis. Promittitur Ecclesiae cruda viridisque senectus: ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita eminente fine Antichristi furorem evincat, unde: Matth. 28.. Et alibi: Psalmus 91.. Supradicta admirans in laude Christi, qui haec omnia fecit laetabundus erumpit. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Cant. 1.. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in coelum misit ad praedicandum; unde: Psal. 76., quae scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: II Tim. 4.. etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Virtus scilicet passionis, quae omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Scilicet haec brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostrae resurrectionis, in infimis sacramentum nostrae redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Israeli promittitur: Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Num. 23.. Qui hic vitiis supplantandis desudabat, ibi se levissimo mentis intuitu gloriam Christi, qui propter nos terram verae carnis accepit, indesinenter contemplabitur: ut cujus hic corpore et sanguine per sacramentum frumenti et vini pascebatur, ibi divinitatis ejus perpetua visione saginetur, unde: Psal. 16.. Et alibi: Joan. 14.. Tunc Jacob in perfectum Israel conversus, facie ad faciem Deum videbit, tam larga, tam subtili, tam delectabili Dei cognitione, quasi levissimo rore repletus, ut praedicatorum scientia qua in praesenti instruimur caligare videatur; unde: I Cor. 13.. Et alibi: Psal. 17., ad quam cum perventum fuerit, omnis haec doctrina cessabit, Joan. 6.; unde merito adjungit: etc quasi tam abundanter terrae fecundandae ros infundetur, ut hominum tenebrescat obtuitus. In quo significatur, quia Judaei cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt, et Christum cognoscere non potuerunt; unde: etc. Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideo Israel dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit praeliantem, et quasi gladius gloriae ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur: Abominabuntur et odient, sicut Balac, qui rogavit Balaam, ut Israelitas maledicendo repelleret. Subjiciendo eos Ecclesiae, quam abominantur et persequuntur. Notandum undecim tantum esse benedictiones. Simeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Judas ab apostolis excluditur, undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Israel de Horeb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.